OCR Output

536 LETTERS OF ERASMUS [517
praecordiis gestare? de quo tam varii passim tamque exundantes
195 riuuli in studiosorum vireta copiosissime deriuantur. Quis inficia¬
bitur in aliis quidem permultis alias atque alias dicendi dotes ac vir¬
tutes eminere, in Erasmo autem vno rv mávrov åyaððv cwpòv, tóv
mávrov åyalðv pvppyziav, T6v TávTOV ayaldv dňaosav evar ?
Iam nos, Erasme eruditissime, tametsi intelligamus scripta tua non
200 nisi oculatissimo cuique lectori patere, nec palato huic conuenire tam
delicatas tamque regales dapes ac, vt verius dicam, tavrqy thy tôv
Bedv rpobyv, tamen, & Geol eidatpoves, ras uèv yap dv oîdote elmv Tovavrns
Boiyns dméxerdar, Kai radra eis rogoûroy Auuwrrovros ka Subdyros enod;
Lego equidem diligentissime ac cupidissime reuoluo tuas omnes lu¬
205 cubrationes, quarum vel decies iam repetitarum nulla me tamen ad¬
hue satietas, certe recens quaedam semper capit admiratio : ac me¬
hercule, quo saepius illae a me, quo vicinius ac pressius introspiciun¬
tur, hoc magis ac magis placent, magis afficiunt, magis delectant.
Ac per deos immortales, qui non delectarent ? cum et Deloinum
210 meum—hoc est cuius ego vtor familiari consuetudine ac quotidiano
prope conuictu, quae vetus hominis est in me humanitas—et Ruzaeum
insuper, cuius et singularis est quaedam in nos beneuolentia, patritii
ordinis summates viros, ab humanitate politioribusque literis bene
audientes, non afficiunt modo aut delectant, sed plane et capiunt et
215 eousque rapiunt vt illis Erasmus vnus in manibus versetur, Erasmus
vnus instar omnium neotericorum habeatur. Et me iam poenitebit
tantorum virorum exempla sequi et vestigiis tam certis inhaerere?
vt sileam interim Gulielmum Budaeum, virum amplissimum et
Galliae huius nostrae singulare quoddam ornamentum ac gloriam in
220 literis incomparabilem : qui cum se tribus nobis (vt est ingenii candi¬
dissimi) familiarissimum praebeat, eumque nos praeceptoris ac veluti
Apollinis cuiusdam loco veneremur, tuam adeo eruditionem, tuam
istam multiplicem lectionem, eloquentiam, copiam praedicare nobis
non cessat, tuaque scripta omnia magnifacere et albo, quod aiunt,
225 calculo insignire. Ac nos sane, vt in aliis omnibus, ita in ea quoque
re Budaeum ipsum emunctissimae naris iudicem xa} ipîv pèv ås Hpa¬
kAeiay Moy ôvra sequimur ; tanta est apud nos hominis vel religio vel
autoritas.
Proinde, Erasme amplissime, quandoquidem subodoror me pro¬
230 lixitate hac tibi, homini, puto, occupatissimo et ocium istud (si quod
suppetit) non nisi legendis exquisitissimis scriptis consumere solito,

195. F: deriuant E. 203. éuoî MP: èvròs èuoî E. 224. magnificare N.
225. in post vt om. H.

211, Ruzaeum] Cf, Ep, 493. 420 n. 226. ‘HpaxXelav] The magnet; cf.
Rusaeus: E in marg. Plat. Ion 533 D.