per et auersum cognoui, nec quicquam aliunde pendentem ingenium
istud suis ipsius dotibus ac propriis meritis aestimare solitum : nisi
si quid forte, vt Homericum illud me hic vsurpare permittas,
"ANAoids por, Éey, ébürns véoy è Tdpower,
et tu mores tuos ingeniique istius modestiam ac, vt verius dicam,
simplicitatem, ex quo mihi visus non es, immutaueris. Concedis
enim et hoc quoque nobis, vt tibi interim aurem vellicantes memo¬
riam paulisper refricemus consuetudinis illius atque amicitiae veteris
quae nobiscum olim Venetiis intercessit ; dum ego sub Iano Lascare
meo (cum dico ‘meo’, praeceptorem et veluti parentem optimum
intelligo) vixdum Latinis literis initiatus Graecis operam nauare
auspicarer, tu in aedibus Aldi Manutii singularis etiamdum eru¬
ditionis tuae tum Graecae tum Latinae egregia illa atque inculpata
specimina diis hominibusque plaudentibus praeberes. Inter quae
extant Prouerbiorum chiliades quatuor, opus non mea quidem
vnius sed eruditorum sententia tanta vtriusque linguae eruditione
conspersum, tam multiplici lectione distinctum, tanta venustate
ac facundia conditum, vt plane si quis recte ac citra omnem in¬
uidentiam perpenderit, vel ex eo vno manifestissimum fiat quantum
Erasmus caeteros omnes literariae palaestrae athletas antecellat, kat
émécov dî) ) odAmcyé Tods adAovs Kal of Tértuyes TUS pehitTas drepPpwvodvTar 5
quas ipsas mehercule qui non admirantur, eas proculdubio aut om¬
nino non legerunt aut, si legerunt, plane in literis caecutiunt. Nam
vt obiter illud tantum attingam, quid eruditius, quid ornatius, quid
copiosius, quid elegantius aut Latinum magis tuis illis nescio quot
digressionibus ? in quibus vere nobis non alium quam Erasmum ip¬
sum, hoc est Quintilianum quendam declamantem repraesentas ?
Successerunt his Moriae Encomium, Miles Christianus, Instrumen¬
tum vtrunque, Christiani principis Institutio, Hieronymi restituta ac
distincta opera, atque alia id genus quam plurima, è piAa. Moîra, quo
fauore, quo plausu, quibus amplexibus, quibus osculis ab omnibus hic
politioris disciplinae studiosis excepta! Quibus omnibus quid aliud
plane Erasmum effecisse credimus, nisi quod manifestissime nobis in¬
dicauit quam felici ingenio, quam sagaci naso, quam purgatis auribus,
quam diuina memoria, quam vybere facundia, quanta vtriusque linguae
eruditione, quanta stili exercitatione ac maiestate, quanta discipli¬
narum omnium scientia praeditus ornatusque sit? Ac per Deum im¬
mortalem, quis iam inficiabitur Erasmum quendam veluti inexhau¬
stum perennis eloquentiae fontem latissime manantem in pectore ac