569 | FROM GERMAIN DE BRIE 587
fastidium iam ac nauseam peperisse, epistolae finem faciam : modo te
vnum id praemonuerim, videlicet me tametsi tua iampridem prae¬
sentia priuatus sum et longo tecum locorum interuallo discretus,
nihilo tamen secius tui memoriam assidue in animo ac pectore meo 235
sacrosanctam circunferre, teque perinde amare atque obseruare
ac si praesens praesentis quotidiano in hune vsque diem contubernio
vsus fuissem. Neque enim is sum qui amicos absentes absens
aut obliuisci aut negligere soleam, cui sane nunquam illud fuit non
exosum, Ty\où pidot vaiovres oŬkK cov) pidou Peropto tamen ac 240
nimirum supra quam dici potest concupisco, vti Regis huius erga
te animus, qui sane haud contemnendus est, et pollicitationes, quas
haud inanes futuras arbitramur, te, si qua possint, ad Galliae no¬
strae contubernium alliciant: tum ob alia multa, tum vt periclitari
potissimum valeas meam erga te fidem ac beneuolentiam, addam et 245
liberalitatem, eorum certe omnium quibus mediocritatem hanc nullo
meo merito fortuna exornauit. Bene vale et me tui amantissimum
mutuo ama, Parisiis. vi. Idus. April. m.p.xvr.
570. FRoM JOHN OF HÉRINNES.
Deventer MS. 91, f. 125. Enghien.
LB. App. 125. 6 April 1517.
[The date is confirmed by the supposition that Erasmus was at Antwerp.
The writer belonged to the Chartreuse de la Chapelle at Hérinnes, N. of
Enghien ; which is mentioned in Dom. Ursmer Berlicre’s Inventaire des
obituatres Belges, 1899, PP. 33:4-]
IOANNES HARENACEVS ERASMO RO. S. P. D.
Sacris initiatus quidam nomine Simon, de familia honestissimi viri
ac iuris periti Gasparis Halmali, tribuni Antwerpiensis, hospitio
nostro vtebatur in ieiuniis nocte vna. Mane interrogatus a me de
Erasmo (de viris enim eruditis mihi fere primus est sermo) respondit
Erasmum perbene agere atque Antwerpiae morari cum Petro Aegidio, 5
prudentissimo viro ac scriba ciuitatis primario, et addidit : ‘Nos’
inquit ‘sepe loquimur cum eo familiariter, interdum in domo nostra,
interdum in hospitio suo atque etiam interdum alibi.’ ‘Quaeso,’
inquam ‘cum opportunum fuerit, saluta eum nomine meo atque, si
videbitur, his verbis: “ Quidam Cartusiensis de domo Capellae salutat 10
te, Erasme, quia diligit te, et rogat obnixe, si habueris illac iter
569. 240. Tào] Paroem. ap. Athen. the jealousy existing between the
Dipn. 5. 3; ef. Adag. 1286. Hansa and Antwerp. For this infor¬
570, 2. Halmali] son of John van mation I am indebted to M. Fernand
Halmale. He was Sheriff of Antwerp Donnet, Secretary of the Royal Aca¬
ten times between 1510-27, and was demy of Axchaeology at Antwerp.
Burgomaster 1524, 1526, 1528. About B is dedicated to Halmal (App. 11);
1514 he was sent to Bremen to allay cf. also Ep. 474. 3 n.