OCR
536 LETTERS OF ERASMUS [517 praecordiis gestare? de quo tam varii passim tamque exundantes 195 riuuli in studiosorum vireta copiosissime deriuantur. Quis inficiabitur in aliis quidem permultis alias atque alias dicendi dotes ac virtutes eminere, in Erasmo autem vno rv mávrov åyaððv cwpòv, tóv mávrov åyalðv pvppyziav, T6v TávTOV ayaldv dňaosav evar ? Iam nos, Erasme eruditissime, tametsi intelligamus scripta tua non 200 nisi oculatissimo cuique lectori patere, nec palato huic conuenire tam delicatas tamque regales dapes ac, vt verius dicam, tavrqy thy tôv Bedv rpobyv, tamen, & Geol eidatpoves, ras uèv yap dv oîdote elmv Tovavrns Boiyns dméxerdar, Kai radra eis rogoûroy Auuwrrovros ka Subdyros enod; Lego equidem diligentissime ac cupidissime reuoluo tuas omnes lu205 cubrationes, quarum vel decies iam repetitarum nulla me tamen adhue satietas, certe recens quaedam semper capit admiratio : ac mehercule, quo saepius illae a me, quo vicinius ac pressius introspiciuntur, hoc magis ac magis placent, magis afficiunt, magis delectant. Ac per deos immortales, qui non delectarent ? cum et Deloinum 210 meum—hoc est cuius ego vtor familiari consuetudine ac quotidiano prope conuictu, quae vetus hominis est in me humanitas—et Ruzaeum insuper, cuius et singularis est quaedam in nos beneuolentia, patritii ordinis summates viros, ab humanitate politioribusque literis bene audientes, non afficiunt modo aut delectant, sed plane et capiunt et 215 eousque rapiunt vt illis Erasmus vnus in manibus versetur, Erasmus vnus instar omnium neotericorum habeatur. Et me iam poenitebit tantorum virorum exempla sequi et vestigiis tam certis inhaerere? vt sileam interim Gulielmum Budaeum, virum amplissimum et Galliae huius nostrae singulare quoddam ornamentum ac gloriam in 220 literis incomparabilem : qui cum se tribus nobis (vt est ingenii candidissimi) familiarissimum praebeat, eumque nos praeceptoris ac veluti Apollinis cuiusdam loco veneremur, tuam adeo eruditionem, tuam istam multiplicem lectionem, eloquentiam, copiam praedicare nobis non cessat, tuaque scripta omnia magnifacere et albo, quod aiunt, 225 calculo insignire. Ac nos sane, vt in aliis omnibus, ita in ea quoque re Budaeum ipsum emunctissimae naris iudicem xa} ipîv pèv ås HpakAeiay Moy ôvra sequimur ; tanta est apud nos hominis vel religio vel autoritas. Proinde, Erasme amplissime, quandoquidem subodoror me pro230 lixitate hac tibi, homini, puto, occupatissimo et ocium istud (si quod suppetit) non nisi legendis exquisitissimis scriptis consumere solito, 195. F: deriuant E. 203. éuoî MP: èvròs èuoî E. 224. magnificare N. 225. in post vt om. H. 211, Ruzaeum] Cf, Ep, 493. 420 n. 226. ‘HpaxXelav] The magnet; cf. Rusaeus: E in marg. Plat. Ion 533 D.