Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0560
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 561 [561]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0560

OCR

569] FROM GERMAIN DE BRIE 535 per et auersum cognoui, nec quicquam aliunde pendentem ingenium istud suis ipsius dotibus ac propriis meritis aestimare solitum : nisi si quid forte, vt Homericum illud me hic vsurpare permittas, "ANAoids por, Éey, ébürns véoy è Tdpower, et tu mores tuos ingeniique istius modestiam ac, vt verius dicam, simplicitatem, ex quo mihi visus non es, immutaueris. Concedis enim et hoc quoque nobis, vt tibi interim aurem vellicantes memoriam paulisper refricemus consuetudinis illius atque amicitiae veteris quae nobiscum olim Venetiis intercessit ; dum ego sub Iano Lascare meo (cum dico ‘meo’, praeceptorem et veluti parentem optimum intelligo) vixdum Latinis literis initiatus Graecis operam nauare auspicarer, tu in aedibus Aldi Manutii singularis etiamdum eruditionis tuae tum Graecae tum Latinae egregia illa atque inculpata specimina diis hominibusque plaudentibus praeberes. Inter quae extant Prouerbiorum chiliades quatuor, opus non mea quidem vnius sed eruditorum sententia tanta vtriusque linguae eruditione conspersum, tam multiplici lectione distinctum, tanta venustate ac facundia conditum, vt plane si quis recte ac citra omnem inuidentiam perpenderit, vel ex eo vno manifestissimum fiat quantum Erasmus caeteros omnes literariae palaestrae athletas antecellat, kat émécov dî) ) odAmcyé Tods adAovs Kal of Tértuyes TUS pehitTas drepPpwvodvTar 5 quas ipsas mehercule qui non admirantur, eas proculdubio aut omnino non legerunt aut, si legerunt, plane in literis caecutiunt. Nam vt obiter illud tantum attingam, quid eruditius, quid ornatius, quid copiosius, quid elegantius aut Latinum magis tuis illis nescio quot digressionibus ? in quibus vere nobis non alium quam Erasmum ipsum, hoc est Quintilianum quendam declamantem repraesentas ? Successerunt his Moriae Encomium, Miles Christianus, Instrumentum vtrunque, Christiani principis Institutio, Hieronymi restituta ac distincta opera, atque alia id genus quam plurima, è piAa. Moîra, quo fauore, quo plausu, quibus amplexibus, quibus osculis ab omnibus hic politioris disciplinae studiosis excepta! Quibus omnibus quid aliud plane Erasmum effecisse credimus, nisi quod manifestissime nobis indicauit quam felici ingenio, quam sagaci naso, quam purgatis auribus, quam diuina memoria, quam vybere facundia, quanta vtriusque linguae eruditione, quanta stili exercitatione ac maiestate, quanta disciplinarum omnium scientia praeditus ornatusque sit? Ac per Deum immortalem, quis iam inficiabitur Erasmum quendam veluti inexhaustum perennis eloquentiae fontem latissime manantem in pectore ac 155. neque N. 159. istius E : tui Hi 164. & E: ac H. 178. vel om. H. 185. hic F Corrig. : his E. 155. aliundo] Cf. Cic. Fam. 5. 13. I. 163. Venetiis] Of. Ep. 212. 1 n. 5: 157. Homericum] Od. HOw LOD. 183. vtrunque] in Greek and Latin. T = = 60 85 go

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1530 px
Image height
2653 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
935.79 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0560.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0560.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit