OCR Output

534

LETTERS OF ERASMUS [1517

rus. Hominem ipsum inuitaui regiis verbis ac stipendiis ac non¬
nihil etiam meis seorsum promissis ad G@alliae nostrae contubernium :
ac venisset quidem ille non inuitus, nisi quod suam iam fidem
Catholico Regi, Principi suo, obstrinxit, et fortuna illi sua ac potius
virtus fautores aliquot apud Principem, clarissimos quidem illos ac
principalis aulae primarios viros, comparauit: quorum fauore atque
autoritate studiorum suorum messem facere et laborum omnium
fructum haud ita multo post colligere expectat.’
Haec sane sunt et his similia praeconia, quibus Erasmum Pari¬
5 siensis palam ornare et honestare non desinit. Quem equidem tametsi
intelligam vel iustissimos tibi titulos tribuisse nec te aliis quam tuis
ipsius coloribus depinxisse, tamen non mediocrem, puto, Antistiti vel
duplici nomine debes gratiam : partim quod tibi ille alioqui nihil
obstrictus, tamen operam tibi suam tam liberaliter ac profuse com¬
130 modauerit suumque erga te animum tam candide vltro patefecerit;
partim quod non modico aestimare debes, laudari tibi contigisse a
tam laudato tamque in omni virtutum genere spectabili viro: siqui¬
dem ea demum vera laus existimanda sit, quae de laudati ore pro¬
cedit. Caeterum, Erasme optime, duo sunt in primis quae me
135 adduxerunt vt apud te nunc praeconii huius testimonium ferrem :
alterum quod ego vnus maxime omnium iustus tibi fidusque ac
veluti x rév Aws d€drwv testis esse possum, vtpote qui Parisiensem
ipsum semel atque iterum ea de re loquentem praesens exaudiui—
sum enim frequens apud eum ; quod ille non literatos modo oscule¬
140 tur verum et literarum quoque studiosos; quorum in numero, modo
ita Musis placeat, et nos quoque locum aliquem nobis vendicamus—:
alterum quod tua permagni interesse putaui, rescire te quibusnam
maxime deberes cuiusque in aere potissimum esses, quo tu accepti
meriti gratiam aut agere aut etiam, si qua daretur, quandoque referre
145 posses. Sciebam enim ac multo etiam antea magis cognoueram te
animi esse nequaquam ingrati. Adde insuper, quod ipse quoque
olfaciebam, minus tibi suspectum fore nostrum quam cuiusquam
alterius hac in re testimonium, atque ita te sane iudicaturum me (id
quod est) pro veteri illa mea erga te fide mutuaque amicitia totam tibi
150 rem simpliciter et aperte enunciasse, nihil adeo adhibentem fuci sed
plane rotro 07 76 Acyépevov, Ta oda cdKa Kal THY oKadyy oxddnvy \éyovra.
Neque enim is sum, mihi crede, qui tibi quicquam imponere velim
aut qui te nune falsis laudibus perunctum demulcere xa} cis riv pudav¬
tiov éyew pertentem ; abs qua nimirum, nisi fallor, alienum te sem¬

12

o

he
©
on

139. exosculetur H.
116. inuitaui] Cf. Ep. 529. 12. 667; and Adag. 724.
137. Aus drTav] Cf. Luc. Merc. Cond. 151. 7d oDKa} Cf. Luc. Hist. Conser. 42.