sed tamen istud ego citra inuidiam et cum Italiae pace dixerim, cui
equidem cum faui antea multum, tum tribuo semper in studiis pluri¬
mum: vnus profecto Erasmus Transalpinis ac Cisalpinis omnibus
palmam praeripit, vnus Erasmus omnium lumina eruditionis ac
facundiae fulgore praestringit et, quod est in prouerbio, cornicum 80
oculos configit.
‘Etiam nunc Erasmum ipsum loquentem videre videor : dii superi, vt
omnia apte, omnia apposite, vt nihil non erudite, nihil non eleganter et
ornate, nihil non distincte et adamussim loquitur! Summa est facultas,
copia, vbertas : oratio eius pura, aperta, facilis, dulcis: sermo proprius, 85
tersus; exquisitus, grauis, sensus abstrusi ac reconditi. Occursant verba,
sed cuiusmodi? quaesita, exculta, Latinissima, atque haec quam co¬
piose, quam affatim. Vberrimum quoddam dicas eloquentiae horreum :
multa lectio in familiari et vel extemporanea locutione, multa eruditio
apparet: incredibilis memoria repetit altius quae loquitur, ne syllaba 90
quidem labitur : breuiter Musam ipsam Atticam, non hominem, loqui
contendas. Vt illi rhetorica subseruit, vt illi ad vnguem nota est, vt
domestica illi ac familiaria rhetorices praecepta, vt schemata omnia,
figuras, dicendi genera singula pro arbitrio modo hac, modo illac in
cerae modum in vsum suum flectit ac reflectit! Iurares Demo- 95
sthenem esse aut si quis Demosthene superior esse potest. Vt poe¬
tas omnes tum Graecos tum Latinos familiares peculiaresque habet !
vi carmen vtraque lingua non poenitendum scribit! vt feliciter
scribenti Apollo arridet, Musae omnes certatim aspirant! quo in
genere nimirum vel antiquos ipsos prouocare videtur. 100
‘Tam theologiam Erasmum non vulgariter esse edoctum et testantur
quidem eius in ea arte scripta quam plurima ; et ego qui cum homine
in ea sum colluctatus palaestra, locupletissimus certe ac vere Atticus
testis esse possum. Neque enim theologiam Erasmus (quod nonnulli
fortasse opinantur) primoribus tantum labris degustauit, sed plane 105
ad penetralia vsque penitissimosque recessus penetrauit. Porro
philosophiam artium omnium reginam non obiter aut veluti e limine
tantum salutauit. Nota illi sunt et domestica archana mysteriaque
omnia, quae vel diuinitus a Platone vel ingeniose ab Aristotele vel
quicunque alii in philosophia excelluerunt prodita ac relicta sunt. 110
Atque in tanta tamque copiosa disciplinarum supellectile bonarum
ecquis modo inueniri poterit qui cum Erasmo manum conserere et in
harenam descendere audeat? nisi si quis forte Thersites viribus
longe inferior cum Achille aut Diomede congredi praesumpserit, mox
magno suo dedecore hastam abiecturus et tota harena turpiter cessu- 115