OCR Output

532 LETTERS OF ERASMUS [1517

si quid antea fuit de literato quoquam bene meritus, dispeream nisi
recentissime de te vno affatim ambabusque manibus meritus sit:
quo nomine et nos quoque illi causa tua multo etiam quam antea
magis debemus; nimirum arbitrati quicquid dignationis, quicquid
4o ornamenti atque honestamenti vsquam in te confertur, id omne et in
Musas quoque nouem, quarum ipse es cultor primarius et veluti
antistes incomparabilis, conferri. Age vero, Erasme, accipe quale
sit quamque singulare Parisiensis in te meritum. Is cum primum
ad nos legatione ea, quam ante dixi, functus rediit, nihil potius ha¬
45 buit, nihil sibi magis praecipuum duxit quam te, te inquam vnum,
Erasme, praedicare, quam tuum ingenium, tuam doctrinam atque
eloquentiam Graecam iuxta ac Latinam tum publice tum priuatim
pleno ore efferre et apertis, quod aiunt, tibiis propalam decantare.
Legerat quidem antea scripta tua quam plurima; te autem, quod
so asserit, do facie nondum nouerat. Mirum est nune quantopere exultet,
quantopere gestiat, quantopere etiam sibi placeat, quod Erasmum istic
et viderit coram et Erasmi congressu ac colloquio quotiescunque li¬
buit (libuisse autem ait creberrime) vsus fuerit. Quid non ille prae¬
dicat de Erasmo? quid illo Erasmo non tribuit? ius de te ser
s5 mones subnectere libuit: facessat tamen interim iubeo procul hine
adulatio omnis.

‘Magna Erasmum fama praecesserat, maior inuentus est: quid enim
vetat eadem nos de Erasmo pronunciare, quae de Iseo quondam suo
Plinium pronunciasse legimus? O vere Atticum leporem, o vere

6o Nestoream eloquentiam, o raram eruditionem ac certe non seculi no¬
stri! Nihil vnquam Erasmo Cisalpinus orbis produxit omnibus
literariis dotibus cumulatius ; absit verbo inuidia. Habuit nostra
haec aetas bonarum literarum proceres duos, Hermolaum Barbarum
atque Angelum Politianum, Deum immortalem, quam felici ingenio,

6; quam acri iudicio, quanta facundia, quanta linguarum, quanta disci¬
plinarum omnium scientia praeditos! Hi Latinam linguam iam¬
pridem squalentem et multa barbariei rubigine exesam ad pristinum
reuocare nitorem conati sunt; atque illis suus profecto conatus non
infeliciter cessit, suntque illi de Latina lingua tam bene meriti quam

7o qui ante eos optime meriti fuere. Itaque immortalem sibi gloriam,
immortale decus parauerunt, manebitque semper in omnium erudito¬
rum pectoribus consecrata Hermolai ac Politiani memoria, nullo
aeuo, nullo casu, nullo fato abolenda. Vidi et ipse in Italia olim ali¬
quot magni nominis magnaeque in literis opinionis, in quibus et

75 doctrina non vulgaris et iudicium acre et rara adeo inerat facundia;

48. referre Lond. 50. quantopere exultet om, H.

59. Plinium] Ep. 2. 3. 1.