Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0558
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 559 [559]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0558

OCR

569] FROM GERMAIN DE BRIE 533 sed tamen istud ego citra inuidiam et cum Italiae pace dixerim, cui equidem cum faui antea multum, tum tribuo semper in studiis plurimum: vnus profecto Erasmus Transalpinis ac Cisalpinis omnibus palmam praeripit, vnus Erasmus omnium lumina eruditionis ac facundiae fulgore praestringit et, quod est in prouerbio, cornicum 80 oculos configit. ‘Etiam nunc Erasmum ipsum loquentem videre videor : dii superi, vt omnia apte, omnia apposite, vt nihil non erudite, nihil non eleganter et ornate, nihil non distincte et adamussim loquitur! Summa est facultas, copia, vbertas : oratio eius pura, aperta, facilis, dulcis: sermo proprius, 85 tersus; exquisitus, grauis, sensus abstrusi ac reconditi. Occursant verba, sed cuiusmodi? quaesita, exculta, Latinissima, atque haec quam copiose, quam affatim. Vberrimum quoddam dicas eloquentiae horreum : multa lectio in familiari et vel extemporanea locutione, multa eruditio apparet: incredibilis memoria repetit altius quae loquitur, ne syllaba 90 quidem labitur : breuiter Musam ipsam Atticam, non hominem, loqui contendas. Vt illi rhetorica subseruit, vt illi ad vnguem nota est, vt domestica illi ac familiaria rhetorices praecepta, vt schemata omnia, figuras, dicendi genera singula pro arbitrio modo hac, modo illac in cerae modum in vsum suum flectit ac reflectit! Iurares Demo- 95 sthenem esse aut si quis Demosthene superior esse potest. Vt poetas omnes tum Graecos tum Latinos familiares peculiaresque habet ! vi carmen vtraque lingua non poenitendum scribit! vt feliciter scribenti Apollo arridet, Musae omnes certatim aspirant! quo in genere nimirum vel antiquos ipsos prouocare videtur. 100 ‘Tam theologiam Erasmum non vulgariter esse edoctum et testantur quidem eius in ea arte scripta quam plurima ; et ego qui cum homine in ea sum colluctatus palaestra, locupletissimus certe ac vere Atticus testis esse possum. Neque enim theologiam Erasmus (quod nonnulli fortasse opinantur) primoribus tantum labris degustauit, sed plane 105 ad penetralia vsque penitissimosque recessus penetrauit. Porro philosophiam artium omnium reginam non obiter aut veluti e limine tantum salutauit. Nota illi sunt et domestica archana mysteriaque omnia, quae vel diuinitus a Platone vel ingeniose ab Aristotele vel quicunque alii in philosophia excelluerunt prodita ac relicta sunt. 110 Atque in tanta tamque copiosa disciplinarum supellectile bonarum ecquis modo inueniri poterit qui cum Erasmo manum conserere et in harenam descendere audeat? nisi si quis forte Thersites viribus longe inferior cum Achille aut Diomede congredi praesumpserit, mox magno suo dedecore hastam abiecturus et tota harena turpiter cessu- 115 80. perstringit N. 107.eH: aN, 80. cornicum] Cf. Ep. 456. 21 n. tog. Atticus] Of. Adag. 725.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1529 px
Image height
2643 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
957.02 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0558.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0558.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit