Rept a vobis ad nos nuperrime Stephanus Poncherius, Parisien¬
sis episcopus, legatione apud Caesarem sua feliciter functus. Antisti¬
tem hunc nostrum difficile adeo dictu est quantopere Gallia haec demi¬
retur, quantopere obseruet, quantopere etiam reuereatur. Neque id sane
temere : nempe is vnus est Parisiensis qui reliquos omnes Galliae no- 5
strae pontifices (absit verbo inuidia) tum morum honestate, comitate,
grauitate, tum vitae simplicitate, continentia, integritate, simul in¬
genii facilitate, candore, bonitate, simul iuris vtriusque, theologiae,
philosophiae disciplinarumque pene omnium cognitione quadam in¬
comparabili sine controuersia antecellit et longo post se interuallo ro
relinquit; vt non immerito in eorum albo antea semper vel in primis
adscriptus sit, quorum consilio, prudentia, iudicio, regni huius moles
moderetur. Eundem enim iam Galliae huius reges tres quadam
veluti successione alius subinde post alium, perinde atque consultissi¬
mum quendam Nestora in consiliis suis delectum, magna vbivbi 15
penes se autoritate honestarunt, magno in precio atque aestimatione
nunquam non habuerunt: vsqueadeo probata spectataque illis fuit
Antistitis fides, et explorata perspectaque prudentia ac praesens
quaedam in rebus agendis omnibus prouidentia. Adde quod vel in
tantis reipublicae negociis ac, vt verius dicam, negociorum fluctibus, 20
quibus ille assidue non implicatur modo verumetiam tantum non
obruitur, solus de tanto episcoporum nostratium choro bonarum
literarum candidatos non respicit solum aut appellat sed etiam prae¬
miis exhortatur, liberalitate demeretur, comitate inuitat, humanitate
allicit, autoritate sua fouet, dignitate protegit, splendore ornat et 2
illustrat : atque ita demum haec omnia praestat, vt numeris omnibus
singularem quendam apud nos agat Mecoenatem in eos omneis quos
cognouerit literarum eruditionem cum honestate morum coniunxisse,
Felicem vero ac multo fortunatissimam Galliam futuram, si decem
praeterea Mecoenates huic vni similes habeat; quorum fauore et 30
benignitate honesta tandem studia ingenuaeque artes, principum
horum tenacitate et odio extinctae, excitarentur et veluti ex vmbra,
quod aiunt, in lucem producerentur.
Atqui ne forte admireris, Erasme doctissime, qua ratione Episcopum
apud te tot tantisque his laudibus honestandum susceperim, is sane 35