Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0557
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 558 [558]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0557

OCR

532 LETTERS OF ERASMUS [1517 si quid antea fuit de literato quoquam bene meritus, dispeream nisi recentissime de te vno affatim ambabusque manibus meritus sit: quo nomine et nos quoque illi causa tua multo etiam quam antea magis debemus; nimirum arbitrati quicquid dignationis, quicquid 4o ornamenti atque honestamenti vsquam in te confertur, id omne et in Musas quoque nouem, quarum ipse es cultor primarius et veluti antistes incomparabilis, conferri. Age vero, Erasme, accipe quale sit quamque singulare Parisiensis in te meritum. Is cum primum ad nos legatione ea, quam ante dixi, functus rediit, nihil potius ha45 buit, nihil sibi magis praecipuum duxit quam te, te inquam vnum, Erasme, praedicare, quam tuum ingenium, tuam doctrinam atque eloquentiam Graecam iuxta ac Latinam tum publice tum priuatim pleno ore efferre et apertis, quod aiunt, tibiis propalam decantare. Legerat quidem antea scripta tua quam plurima; te autem, quod so asserit, do facie nondum nouerat. Mirum est nune quantopere exultet, quantopere gestiat, quantopere etiam sibi placeat, quod Erasmum istic et viderit coram et Erasmi congressu ac colloquio quotiescunque libuit (libuisse autem ait creberrime) vsus fuerit. Quid non ille praedicat de Erasmo? quid illo Erasmo non tribuit? ius de te ser s5 mones subnectere libuit: facessat tamen interim iubeo procul hine adulatio omnis. ‘Magna Erasmum fama praecesserat, maior inuentus est: quid enim vetat eadem nos de Erasmo pronunciare, quae de Iseo quondam suo Plinium pronunciasse legimus? O vere Atticum leporem, o vere 6o Nestoream eloquentiam, o raram eruditionem ac certe non seculi nostri! Nihil vnquam Erasmo Cisalpinus orbis produxit omnibus literariis dotibus cumulatius ; absit verbo inuidia. Habuit nostra haec aetas bonarum literarum proceres duos, Hermolaum Barbarum atque Angelum Politianum, Deum immortalem, quam felici ingenio, 6; quam acri iudicio, quanta facundia, quanta linguarum, quanta disciplinarum omnium scientia praeditos! Hi Latinam linguam iampridem squalentem et multa barbariei rubigine exesam ad pristinum reuocare nitorem conati sunt; atque illis suus profecto conatus non infeliciter cessit, suntque illi de Latina lingua tam bene meriti quam 7o qui ante eos optime meriti fuere. Itaque immortalem sibi gloriam, immortale decus parauerunt, manebitque semper in omnium eruditorum pectoribus consecrata Hermolai ac Politiani memoria, nullo aeuo, nullo casu, nullo fato abolenda. Vidi et ipse in Italia olim aliquot magni nominis magnaeque in literis opinionis, in quibus et 75 doctrina non vulgaris et iudicium acre et rara adeo inerat facundia; 48. referre Lond. 50. quantopere exultet om, H. 59. Plinium] Ep. 2. 3. 1.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1547 px
Image height
2648 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
970.4 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0557.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0557.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit