528 LETTERS OF ERASMUS Ean
40 pietatis et eruditionis fontem parentemque. Haec erunt nunquam
intermoritura Leonis decimi trophaea, quae doctorum hominum literis
aeternae memoriae consecrata tuum pontificatum tuamque gentem
semper illustrabunt. Deum Opt. Max. precor vt istam mentem tibi
perpetuam esse velit, te nobis quam maxime diuturnum, quo rebus
45 humanis ex animi sententia compositis serus in coelum redeat Leo.
Bruxellae. M.D. XVI.
521567. To SYLVESTER. GIGLI.
Epistole elegantes f°. 0”. Brussels.
Cp pee ANE ond Sr MB oc: (e. 4 April) 1514,
REVERENDO IN CHRISTO PATRI AC D. P. SYLVESTRO EPISCOPO
VVIGORNIENSI, SERENISSIMI BRITANNIAE REGIS APVD
SVMMVM PONTIFICEM ORATORI, ERASMVS 8, D.
DvpLicastI beneficii tui gratiam, amplissime Presul, dum singulari
officio quo me nihil promeritum es prosecutus, addis literas humani¬
tatis plenas. Multa mihi de singulari tua in doctos bonitate
praedicauerant multi, sed nunc omnem famam infra verum fuisse
5 comperio, qui mihi videris huic potissimum rei natus, vt de omnibus
bene merearis. Quid enim non praestaturus sis aliis, cum haec
praestes Erasmo vix de facie noto? Proinde mirari desino quod te
pari fauore parique beneuolentia prosequuti sunt pridem Henricus
eius nominis septimus, regum longe cordatissimus, nune eiusdem
1onominis octauus, patri simillimus filius, quod te Leo Pont. Max.
singulari charitate complectitur. Tot rerum similitudo vos conciliat.
Vtrique virtus vtriusque fortunae vicibus exercita factaque illustrior ;
vtrique studium benemerendi priuatim ac publice de omnibus;
vtrique ingenii lenitas ac benignitas mira. Ipsi per litteras vteunque
15 gratias egi, sed id per te fiet rectius, vt cuius opera factus sum illi
obnoxius, per eundem me gratum esse cognoscat. Non grauaberis
hoc velut auctarium addere tuis in nos officiis et alioqui maximis.
Bene valeat T. R. paternitas, cui me totum dico dedicoque.
Bruxellae. mM.p.xvi.
568. From WILLIAM BUDAEUS.
Deventer MS. 91, f. 194. Paris.
LB. App. 60. 5 April (1517).
[Of the same period as Ep. 522, etc.]
BVDEVS ERASMO S.
Dvas a te litterulas accepi; vnas, quae semigraecae erant, sine die
et consule, alteras die festo Annunciationi dominicae Mariae scriptas.
566. 45. sero H. 567. 18. paternitas C: sublimitas 7. 568.2. Annunciationis LB.
566. 45. serus] CP Hor Cr, 2,45, 568. 1. litterulas] Both are lost.