OCR
528 LETTERS OF ERASMUS Ean 40 pietatis et eruditionis fontem parentemque. Haec erunt nunquam intermoritura Leonis decimi trophaea, quae doctorum hominum literis aeternae memoriae consecrata tuum pontificatum tuamque gentem semper illustrabunt. Deum Opt. Max. precor vt istam mentem tibi perpetuam esse velit, te nobis quam maxime diuturnum, quo rebus 45 humanis ex animi sententia compositis serus in coelum redeat Leo. Bruxellae. M.D. XVI. 521567. To SYLVESTER. GIGLI. Epistole elegantes f°. 0”. Brussels. Cp pee ANE ond Sr MB oc: (e. 4 April) 1514, REVERENDO IN CHRISTO PATRI AC D. P. SYLVESTRO EPISCOPO VVIGORNIENSI, SERENISSIMI BRITANNIAE REGIS APVD SVMMVM PONTIFICEM ORATORI, ERASMVS 8, D. DvpLicastI beneficii tui gratiam, amplissime Presul, dum singulari officio quo me nihil promeritum es prosecutus, addis literas humanitatis plenas. Multa mihi de singulari tua in doctos bonitate praedicauerant multi, sed nunc omnem famam infra verum fuisse 5 comperio, qui mihi videris huic potissimum rei natus, vt de omnibus bene merearis. Quid enim non praestaturus sis aliis, cum haec praestes Erasmo vix de facie noto? Proinde mirari desino quod te pari fauore parique beneuolentia prosequuti sunt pridem Henricus eius nominis septimus, regum longe cordatissimus, nune eiusdem 1onominis octauus, patri simillimus filius, quod te Leo Pont. Max. singulari charitate complectitur. Tot rerum similitudo vos conciliat. Vtrique virtus vtriusque fortunae vicibus exercita factaque illustrior ; vtrique studium benemerendi priuatim ac publice de omnibus; vtrique ingenii lenitas ac benignitas mira. Ipsi per litteras vteunque 15 gratias egi, sed id per te fiet rectius, vt cuius opera factus sum illi obnoxius, per eundem me gratum esse cognoscat. Non grauaberis hoc velut auctarium addere tuis in nos officiis et alioqui maximis. Bene valeat T. R. paternitas, cui me totum dico dedicoque. Bruxellae. mM.p.xvi. 568. From WILLIAM BUDAEUS. Deventer MS. 91, f. 194. Paris. LB. App. 60. 5 April (1517). [Of the same period as Ep. 522, etc.] BVDEVS ERASMO S. Dvas a te litterulas accepi; vnas, quae semigraecae erant, sine die et consule, alteras die festo Annunciationi dominicae Mariae scriptas. 566. 45. sero H. 567. 18. paternitas C: sublimitas 7. 568.2. Annunciationis LB. 566. 45. serus] CP Hor Cr, 2,45, 568. 1. litterulas] Both are lost.