Vr vbique, beatissime pater, incredibilis ista tua bonitas pietasque
vincit non solum merita nostra verum etiam vota. Quod meus pudor
contractius parciusque rogabat, tua benignitas largius ac prolixius
indulsit. Nec illud sane me clam esse voluit, quibus hoc beneficii
deberem ; cum ipse cuperem in solidum tuae vnius debere sanctitati.
Sciebam Regem Catholicum me suis litteris tibi commendasse, sed
alia de causa, atque id tamen factum est non solum absente me verum
etiam inscio. Anglorum Regi licet aliis pluribus nominibus deberem,
tamen hic calculus me prorsus latebat hactenus. Intelligo, intelligo,
beatissime pater, quam grauem quamque multiplicem sarcinam
humeris sustineam. Primum enim manibus pedibusque adnitendum
est vt isto munere quod tua pietas indulsit, sic vtar vt tum dante
tum accipiente dignum est. Deinde conandum est vt aliqua certe ex
parte tantorum Principum commendationi respondeam ; quandoqui¬
dem his beneficii tui gratiam communem esse voluisti. Postremo
danda est opera vt non dicam officio (quis enim praestet officium aut
Christo aut huie proximo Pontifici ?) sed tamen aliqua grati animi
significatione respondeam accepti muneris magnitudini, quod ipsum
iam protinus difficillimum esse video: deinde Leonis amplitudini,
sic modis omnibus maximi vt quantum Romani Pontificis fastigium
inter reliquos mortales eminet, tantum Leo inter Romanos Pontifices
excellat ; id quod multo etiam difficilius. Hoc an prestaturus sim
nescio; certe sic adnitar vt omnes intelligant mihi praeter vires
nihil defuisse, suppetat modo vita : quam mihi non optarim longiorem
quam quae posteritati consecrandis Leonis Opt. Max, diuinis virtutibus
ac meritis sufficiat. Minus infeliciter aggredi solet ardua qui et
libenter aggreditur et suscepti negocii pondus non ignorat. Quod si
nos iustae vires destituent, auxiliares eruditorum hominum suppetias
implorabimus: quorum nemo est vsquam qui non fateatur sese
plurimum tuae pietati debere, pacis publicae vindici, quae semper
honestorum studiorum altrix fuit. Libet interim tum mihi priuatim
hanc gratulari felicitatem, cui contigerit probari non solum Pontifici
Maximo sed Leoni inter maximos suis dotibus maximo: tum autem
publice saeculo huic nostro, quod prorsus aureum fore spes est, si
quod vnquam fuit aureum, vt in quo tuis felicissimis auspiciis
tuisque sanctissimis consiliis tria quaedam precipua generis humani
bona restitutum iri videam; pietatem illam vere Christianam multis
modis collapsam ; optimas literas, partim neglectas hactenus, partim
corruptas: et publicam ac perpetuam orbis Christiani concordiam,