540] TO WILLIAM LATIMER 487
certioreque iudicio versetur in sacris libris. Denique vt nihil horum
contingat, quid fuerit dispendii? Vt minimum profuerit Episcopi 75
studiis, tamen non minimum profuerit ad extimulandos iuuenum
animos tam eximium virum amplecti Graecitatem. Iam cum in
omni disciplinarum genere refert vi mature initieris, tum hic pecu¬
liariter me hortatur aetas Praesulis, ne recrastinetur negocium.
Finem faciam, illud vnum si te monuero, ne pudor iste tuus So
immodicus modestiaque pene dixerim immodesta nonnihil auocet
a iuuandis studiis publicis. Quidam mei similes plus satis audent ;
sed nondum mihi liquet vtri magis peccent, hi qui nihil aggrediuntur
ne quid peccent, an qui dum inconsultius prodesse student, labuntur
alicubi. Alteri multa praeclara docent, quanquam non omnia suc- 85
cedant ex sententia: deinde suo studio aliorum excitant acuuntque
studium. Alteri, dum quod habent habent sibi, magis mea sententia
reprehendendi sunt quam infames auari, pecuniarum custodes verius
quam domini. Siquidem ab illis congestam pecuniam, si nihil aliud,
certe mors transfert in vsum aliorum: ab illorum rogo nihil redit ad go
haeredem, nisi suas cogitationes literis mandarint. Id vereor, mi
Guilhelme, ne quando nostro eueniat Grocino, sed idem in te nolim
accidere. Bene vale, vir optime simul ac doctissime, et quod pollicitus
es matura, Antuuerpiae. Anno m.p.xv1(1].
541g, To WOLFGANG FABRICIUS CAPITO.
Epistole elegantes f°. a’. Antwerp.
C?. p.5: F.p. 1: HN: Lond. i. 4: LB. 207. 26 February 151%.
EXIMIO THEOLOGO GVOLPHANGO FABRICIO CAPITONI HAGENOIO
TRIVM LINGVARVM PERITISSIMO ERASMVS ROTERODAMYS S. D.
Nox sum equidem admodum vitae auidus, eruditissime Guolphange,
siue quod ex animo meo iam propemodum vixi satis, videlicet annum
ingressus primum et quinquagesimum ; siue quod in hac vita nihil
adeo magnificum aut suaue video, quod magnopere sit expetendum
ei cui Christiana fides vere fidem fecerit, qui pietatem hic pro sua 5
virili fuerint amplexi, hos multo hac feliciorem manere vitam. Sed
tamen in praesentia pene libeat aliquantisper reiuuenescere, non ob
aliud nisi quod yideam futurum vt propediem aureum quoddam
saeculum exoriatur. Adeo cemimus cou diuinitus immutatos
principum animos ad pacis concordiaeque studium totis viribus 10
incumbere, idque praecipuis autoribus Leone Pontifice non titulo
540. 78. H : referat F. 541. TIT. CAPITONI add. @, wagenoro add. 07: om. I.
540. or. Id vereor] This apprehension was only too well grounded in both cases.
541. 2, annum] Cf. Ep. 531. 375¬