OCR Output

488 LETTERS OF ERASMUS men

tantum Maximo, et Francisco Galliarum Rege non minus egregiis
factis quam solenni cognomine Christianissimo. Huic cum et
animus et opes sic ad bellum gerendum superent vt nemini princi¬
15 pum magis, tamen grauiter perpendens huiusmodi principum dissi¬
diis et conflictationibus et Christianorum vires opesque maximopere
labefactari, et ediuerso nostrae religionis hostibus opes et animos
addi; tum, quae maior etiam pestis, quiequid est verae religionis,
quicquid bonarum legum, quicquid ciuilis disciplinae, quicquid pro¬
20 borum morum, quicquid honestarum artium, militari licentia inter
assiduos armorum crepitus aut intermori prorsus aut certe frigere
vehementer; proque his semel vniuersum malorum et calamitatum
agmen inundare in vitam mortalium: nihil non tum facit tum pati¬
tur submouendi belli pacisque conglutinandae studio; his quoque
25 vltro submittens sese quibus haudquaquam par erat, si celsitudinis
ac dignitatis suae rationem habere maluisset quam communibus
mundi commodis consulere ; hac quidem in re, sicut in caeteris om¬
nibus, animum vere sublimem ac germane regium prestans.
Itaque postquam video summos orbis principes, Regem Galliae
30 Franciscum, Carolum Regem Catholicum, Regem Angliae Henricum,
Caesarem Maximilianum, funditus recisis bellorum seminariis pacem
solidis et, vti spero, adamantinis vinculis astrinxisse, nimirum cer¬
tam in spem vocor fore vt non solum probi mores pietasque Christiana,
verum etiam purgatiores illae ac germanae literae ac pulcherrimae
35 disciplinae partim reuiuiscant partim enitescant: presertim cum
hoc quoque pari studio iam agunt diuersis mundi regionibus, Romae
Leo P. M., apud Hispanos Cardinalis Toletanus; apud Anglos
Rex Henricus eius nominis octauus, nec ipse literarum imperitus ;
apud nos Rex Carolus, diuinae cuiusdam indolis adolescens ; apud
40 Gallos Rex Franciscus huic negocio veluti natus, qui premiis etiam
amplissimis inuitat et allicit vndecunque viros virtute doctrinaque
praecellentes ; apud Germanos cum alii complures egregii principes
et episcopi, tum praecipue Maximilianus Caesar, cuius senectus tot
iam bellis fessa in pacis artibus decreuit acquiescere: quod simul et
45 ipsius aetati magis fuerit decorum et orbi Christiano felicius. Horum

16, et conflictationibus C: conflictationibusque F. 30. Franciscum add. F.
Henricum add. F. 34. ac pulcherrimae C: pulcherrimaeque 7. 36. agant
Ge 42. praecellentes C, cf. Ep. 533. 23 : excellentes F.

37. Toletanus] Franc. Ximenes Aragon. Three letters exchanged be¬
(1436 — 8 Nov. 1517), the confessor and tween him and Chas. Bovill in 1509-10
councillor of Isabella, Abp. of Toledo are printed in the latter’s Liber de
1495, Cardinal 1507; the munificent intellectu, Paris, H. Stephanus, 1 Feb.
founder of Alcala University in 1500, 1519, ff. y° v°. and z. See Ciaconius
and the promoter of the Polyglot iii. 263-88, Creighton v. 108,9 and
Bible. On Ferdinand’s death inJan. NBG.

1516 he became Regent of Castile and 40. Franciscus] Cf. Ep. 533.