OCR
540] TO WILLIAM LATIMER 487 certioreque iudicio versetur in sacris libris. Denique vt nihil horum contingat, quid fuerit dispendii? Vt minimum profuerit Episcopi 75 studiis, tamen non minimum profuerit ad extimulandos iuuenum animos tam eximium virum amplecti Graecitatem. Iam cum in omni disciplinarum genere refert vi mature initieris, tum hic peculiariter me hortatur aetas Praesulis, ne recrastinetur negocium. Finem faciam, illud vnum si te monuero, ne pudor iste tuus So immodicus modestiaque pene dixerim immodesta nonnihil auocet a iuuandis studiis publicis. Quidam mei similes plus satis audent ; sed nondum mihi liquet vtri magis peccent, hi qui nihil aggrediuntur ne quid peccent, an qui dum inconsultius prodesse student, labuntur alicubi. Alteri multa praeclara docent, quanquam non omnia suc- 85 cedant ex sententia: deinde suo studio aliorum excitant acuuntque studium. Alteri, dum quod habent habent sibi, magis mea sententia reprehendendi sunt quam infames auari, pecuniarum custodes verius quam domini. Siquidem ab illis congestam pecuniam, si nihil aliud, certe mors transfert in vsum aliorum: ab illorum rogo nihil redit ad go haeredem, nisi suas cogitationes literis mandarint. Id vereor, mi Guilhelme, ne quando nostro eueniat Grocino, sed idem in te nolim accidere. Bene vale, vir optime simul ac doctissime, et quod pollicitus es matura, Antuuerpiae. Anno m.p.xv1(1]. 541g, To WOLFGANG FABRICIUS CAPITO. Epistole elegantes f°. a’. Antwerp. C?. p.5: F.p. 1: HN: Lond. i. 4: LB. 207. 26 February 151%. EXIMIO THEOLOGO GVOLPHANGO FABRICIO CAPITONI HAGENOIO TRIVM LINGVARVM PERITISSIMO ERASMVS ROTERODAMYS S. D. Nox sum equidem admodum vitae auidus, eruditissime Guolphange, siue quod ex animo meo iam propemodum vixi satis, videlicet annum ingressus primum et quinquagesimum ; siue quod in hac vita nihil adeo magnificum aut suaue video, quod magnopere sit expetendum ei cui Christiana fides vere fidem fecerit, qui pietatem hic pro sua 5 virili fuerint amplexi, hos multo hac feliciorem manere vitam. Sed tamen in praesentia pene libeat aliquantisper reiuuenescere, non ob aliud nisi quod yideam futurum vt propediem aureum quoddam saeculum exoriatur. Adeo cemimus cou diuinitus immutatos principum animos ad pacis concordiaeque studium totis viribus 10 incumbere, idque praecipuis autoribus Leone Pontifice non titulo 540. 78. H : referat F. 541. TIT. CAPITONI add. @, wagenoro add. 07: om. I. 2. ex 0M. 0°. 540. or. Id vereor] This apprehension was only too well grounded in both cases. 541. 2, annum] Cf. Ep. 531. 375