nonnunquam non perinde bonos secum adferant. Et nosti Praesulis
35 integritatem. Itaque fit vt, dum dispicimus quis potissimum sit
accersendus, dum de praestituendo salario hinc atque hine con¬
sultatur, dum adornatur iter, bona pars temporis effluat.
Scio prudenter ac vere dictum, antequam incipias, consulto opus
esse; vbi consulueris, mature faciendum quod statueris. Sed video
4o multos nihil aliud quam consultare, vt iam serum sit exequi quod tan¬
dem decreuerint: quemadmodum quibusdam, dum consultantvelintne
vxorem ducere, deinde quam velint e multis deligere, furtim auolans
aetas prius fit inidonea matrimonio quam possint aliquid certi de¬
cernere. Neque vero suspicari libet te confinem esse vulgarium
45 quorundam affectui, qui nihil mirantur nisi quod e longinquo petitum
sit. Mihi Italus est quisquis probe doctus est, etiam si sit apud
Tuuernos natus. Mihi Graecus est quisquis in Graecis autoribus
diligenter ac feliciter versatus est, etiamsi barbam non habeat. Equi¬
dem faueo gloriae Italiae vel ob hoc ipsum, quod hanc aequiorem
30 experiar in me quam ipsam patriam. Sed vt ingenue dicam quod
sentio, si mihi contingat Linacrus aut Tonstallus praeceptor (nam de
te nihil dicam), non desiderarim Italiam. Proinde etiam atque etiam
vide, primum ne parum consultum sit quod domi est rogare foris ;
deinde rem mediocrem qua sit opus aspernari, propterea quod summa
55 non contingant; aut sortem qualemcunque reïicere, ni quis de amplis¬
sima vsura fide iubeat. Ipse Grocinus cuius exemplum adfers, nonne
primum in Anglia Graecae linguae rudimenta didicit ? Post in Italiam
profectus audiuit summos viros, sed interim lucro fuit illa prius a
qualibuscunque didicisse. Eximiis ingeniis saepe vel viam indicasse
6o maximus profectus est.
Illud mihi tecum conuenit, in primis optandum vt elementa quo¬
que prima discantur ab artifice summo, si modo liceat. Verum siid
non datur, praestat vtcunque coepisse quam plane rudem manere,
praesertim in hoc genere. Nonnihil est negocii vt prompte noscites
6; elementorum figuras, vt expedite pronuncies, vt declines, vt coniuges.
An nihil egisse videtur qui hoc taedii deuorauit? Atque ita men¬
struam operam abs te petimus vt taciti speremus trimestrem, etiamsi
pudor est flagitare. Quod si minus continget, bona spes habet nos
interim aliunde exoriturum qui fundamentis abs te iactis superstruat.
70 Ea spes si maxime nos falsos habuerit, tamen ea est ingenii vis, is
ardor discendi, vt fiducia sit illum suis praesidiis certe ad mediocri¬
tatem eluctaturum. Et fortassis ille mediocritate contentus est, quippe
qui non ob aliud ambit Graecas literas nisi vt maiore cum fructu