Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0511
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 512 [512]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0511

OCR

486 LETTERS OF ERASMUS Eou nonnunquam non perinde bonos secum adferant. Et nosti Praesulis 35 integritatem. Itaque fit vt, dum dispicimus quis potissimum sit accersendus, dum de praestituendo salario hinc atque hine consultatur, dum adornatur iter, bona pars temporis effluat. Scio prudenter ac vere dictum, antequam incipias, consulto opus esse; vbi consulueris, mature faciendum quod statueris. Sed video 4o multos nihil aliud quam consultare, vt iam serum sit exequi quod tandem decreuerint: quemadmodum quibusdam, dum consultantvelintne vxorem ducere, deinde quam velint e multis deligere, furtim auolans aetas prius fit inidonea matrimonio quam possint aliquid certi decernere. Neque vero suspicari libet te confinem esse vulgarium 45 quorundam affectui, qui nihil mirantur nisi quod e longinquo petitum sit. Mihi Italus est quisquis probe doctus est, etiam si sit apud Tuuernos natus. Mihi Graecus est quisquis in Graecis autoribus diligenter ac feliciter versatus est, etiamsi barbam non habeat. Equidem faueo gloriae Italiae vel ob hoc ipsum, quod hanc aequiorem 30 experiar in me quam ipsam patriam. Sed vt ingenue dicam quod sentio, si mihi contingat Linacrus aut Tonstallus praeceptor (nam de te nihil dicam), non desiderarim Italiam. Proinde etiam atque etiam vide, primum ne parum consultum sit quod domi est rogare foris ; deinde rem mediocrem qua sit opus aspernari, propterea quod summa 55 non contingant; aut sortem qualemcunque reïicere, ni quis de amplissima vsura fide iubeat. Ipse Grocinus cuius exemplum adfers, nonne primum in Anglia Graecae linguae rudimenta didicit ? Post in Italiam profectus audiuit summos viros, sed interim lucro fuit illa prius a qualibuscunque didicisse. Eximiis ingeniis saepe vel viam indicasse 6o maximus profectus est. Illud mihi tecum conuenit, in primis optandum vt elementa quoque prima discantur ab artifice summo, si modo liceat. Verum siid non datur, praestat vtcunque coepisse quam plane rudem manere, praesertim in hoc genere. Nonnihil est negocii vt prompte noscites 6; elementorum figuras, vt expedite pronuncies, vt declines, vt coniuges. An nihil egisse videtur qui hoc taedii deuorauit? Atque ita menstruam operam abs te petimus vt taciti speremus trimestrem, etiamsi pudor est flagitare. Quod si minus continget, bona spes habet nos interim aliunde exoriturum qui fundamentis abs te iactis superstruat. 70 Ea spes si maxime nos falsos habuerit, tamen ea est ingenii vis, is ardor discendi, vt fiducia sit illum suis praesidiis certe ad mediocritatem eluctaturum. Et fortassis ille mediocritate contentus est, quippe qui non ob aliud ambit Graecas literas nisi vt maiore cum fructu 34. nonnunquam add. H. 38. antequam] Of. Sall. Cat. 1.6. 57. in Anglia] From Corn. Vitelli at 48. barbam] Cf. Adag. 1795- Oxford c.1475; see OHS.xvi. pp. 339, 40.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1548 px
Image height
2637 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
998.38 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0511.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0511.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit