OCR
488 LETTERS OF ERASMUS men tantum Maximo, et Francisco Galliarum Rege non minus egregiis factis quam solenni cognomine Christianissimo. Huic cum et animus et opes sic ad bellum gerendum superent vt nemini princi15 pum magis, tamen grauiter perpendens huiusmodi principum dissidiis et conflictationibus et Christianorum vires opesque maximopere labefactari, et ediuerso nostrae religionis hostibus opes et animos addi; tum, quae maior etiam pestis, quiequid est verae religionis, quicquid bonarum legum, quicquid ciuilis disciplinae, quicquid pro20 borum morum, quicquid honestarum artium, militari licentia inter assiduos armorum crepitus aut intermori prorsus aut certe frigere vehementer; proque his semel vniuersum malorum et calamitatum agmen inundare in vitam mortalium: nihil non tum facit tum patitur submouendi belli pacisque conglutinandae studio; his quoque 25 vltro submittens sese quibus haudquaquam par erat, si celsitudinis ac dignitatis suae rationem habere maluisset quam communibus mundi commodis consulere ; hac quidem in re, sicut in caeteris omnibus, animum vere sublimem ac germane regium prestans. Itaque postquam video summos orbis principes, Regem Galliae 30 Franciscum, Carolum Regem Catholicum, Regem Angliae Henricum, Caesarem Maximilianum, funditus recisis bellorum seminariis pacem solidis et, vti spero, adamantinis vinculis astrinxisse, nimirum certam in spem vocor fore vt non solum probi mores pietasque Christiana, verum etiam purgatiores illae ac germanae literae ac pulcherrimae 35 disciplinae partim reuiuiscant partim enitescant: presertim cum hoc quoque pari studio iam agunt diuersis mundi regionibus, Romae Leo P. M., apud Hispanos Cardinalis Toletanus; apud Anglos Rex Henricus eius nominis octauus, nec ipse literarum imperitus ; apud nos Rex Carolus, diuinae cuiusdam indolis adolescens ; apud 40 Gallos Rex Franciscus huic negocio veluti natus, qui premiis etiam amplissimis inuitat et allicit vndecunque viros virtute doctrinaque praecellentes ; apud Germanos cum alii complures egregii principes et episcopi, tum praecipue Maximilianus Caesar, cuius senectus tot iam bellis fessa in pacis artibus decreuit acquiescere: quod simul et 45 ipsius aetati magis fuerit decorum et orbi Christiano felicius. Horum 16, et conflictationibus C: conflictationibusque F. 30. Franciscum add. F. Henricum add. F. 34. ac pulcherrimae C: pulcherrimaeque 7. 36. agant Ge 42. praecellentes C, cf. Ep. 533. 23 : excellentes F. 37. Toletanus] Franc. Ximenes Aragon. Three letters exchanged be(1436 — 8 Nov. 1517), the confessor and tween him and Chas. Bovill in 1509-10 councillor of Isabella, Abp. of Toledo are printed in the latter’s Liber de 1495, Cardinal 1507; the munificent intellectu, Paris, H. Stephanus, 1 Feb. founder of Alcala University in 1500, 1519, ff. y° v°. and z. See Ciaconius and the promoter of the Polyglot iii. 263-88, Creighton v. 108,9 and Bible. On Ferdinand’s death inJan. NBG. 1516 he became Regent of Castile and 40. Franciscus] Cf. Ep. 533.