OCR Output

540 | di 485
2540. To WILLIAM LATIMER.
Epistolae ad diuersos p. 426.

Antwerp.
HN: Lond. x. 23: LB. 363.

(February 1517.)

[The date may be supplied approximately from the place. ]

ERASMVS ROTERODAMVS GVIL. LATIMERO THEOLOGO
INTEGERRIMO S. P. D,

Vr lubens in tuis ad me literis, doctissime Latimere, suauissimum
istum ingenii tui candorem ac pudorem plusquam virgineum cum
Christiana prudentia coniunctum agnoui! Nullius nomen attingis
nisi cum laude. Quanta vero in laudando prudentia! Iam cum in
aliorum dotibus praedicandis tam non parcus sis ac malignus, quam
ipse tibi nihil sumis! Caeterum in excusando officio malebam te non
perinde disertum esse. Nam cum ego mihi viderer multum argumen¬
torum haud leuium collegisse, quo tibi persuaderem vt in Nouo
Testamento recognoscendo nobis suppetias ferre velles, deinde vt
incomparabili Praesuli Graecas literas ceu colophonem quendam ab¬
solutissimae suae doctrinae cupienti adiungere vel menstruam operam
largireris, vtroque publicae studiorum vtilitati consulturus; tu tam.
densis et confertis argumentorum agminibus me premis, vt prorsus
intellexerim quam essem infans ac ieiunus ad te collatus. Sed tamen,
optime Latamere, facile patiar vt hic eloquentiae palmam auferas,
modo vicissim per te nobis liceat auferre officium quod flagitamus ;
quod quidem hoe erit gratius, si non extortum argumentis sed vltro
meraque animi propensione donatum videbitur.

Ac de me quidem tandem polliceris propemodum, et accipio pro¬
missum : etiamsi vereor ne istae copiae nihilo plus nobis sint opitu¬
laturae quam olim Rhesi Troianis; iamdudum enim exemplar flagitat
officina Frobeniana. Porro quod ad Episcopum Roffensem attinet,
magis etiam abs te dissentio. Satius esse ducis omnino non tentare
negocium, ni coeptum absoluas. Mones vt accersatur ex Ttalia Grae¬
canicae literaturae insigniter peritus, qui non relinquat Episcopum
nisi prouectum et adultum in hoc studiorum genere. Sed ista, mi
Latamere, quoniam optare magis licebat quam efficere, placuit illud
comoediae, ds SuvdueOc. Procul abest Italia, quae nune aliquanto
pauciores habet in literis insignes quam habebat cum tu illic ageres :
et periculum erat ne pro accersito insigni veniat ardelio quispiam.
Nec ignoras Italorum ingenium quam immenso praemio conduci
postulent, vt ad barbaros demigrent, etiam ii qui mediocres sunt: vt
ne dicam interim, quod qui bonis literis instructi veniunt, mores

15 et 27. Latimere N. 32. iif; hi WN.
Rhesi] Hom. Jl. 10. 435 seq.

Br.
28. comoediae] Menander, Gnomae, Igo.
Italia] Cf. Ep. 457. 58, 9¬

or

D
o

P

or