Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0510
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 511 [511]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0510

OCR

540 | di 485 2540. To WILLIAM LATIMER. Epistolae ad diuersos p. 426. Antwerp. HN: Lond. x. 23: LB. 363. (February 1517.) [The date may be supplied approximately from the place. ] ERASMVS ROTERODAMVS GVIL. LATIMERO THEOLOGO INTEGERRIMO S. P. D, Vr lubens in tuis ad me literis, doctissime Latimere, suauissimum istum ingenii tui candorem ac pudorem plusquam virgineum cum Christiana prudentia coniunctum agnoui! Nullius nomen attingis nisi cum laude. Quanta vero in laudando prudentia! Iam cum in aliorum dotibus praedicandis tam non parcus sis ac malignus, quam ipse tibi nihil sumis! Caeterum in excusando officio malebam te non perinde disertum esse. Nam cum ego mihi viderer multum argumentorum haud leuium collegisse, quo tibi persuaderem vt in Nouo Testamento recognoscendo nobis suppetias ferre velles, deinde vt incomparabili Praesuli Graecas literas ceu colophonem quendam absolutissimae suae doctrinae cupienti adiungere vel menstruam operam largireris, vtroque publicae studiorum vtilitati consulturus; tu tam. densis et confertis argumentorum agminibus me premis, vt prorsus intellexerim quam essem infans ac ieiunus ad te collatus. Sed tamen, optime Latamere, facile patiar vt hic eloquentiae palmam auferas, modo vicissim per te nobis liceat auferre officium quod flagitamus ; quod quidem hoe erit gratius, si non extortum argumentis sed vltro meraque animi propensione donatum videbitur. Ac de me quidem tandem polliceris propemodum, et accipio promissum : etiamsi vereor ne istae copiae nihilo plus nobis sint opitulaturae quam olim Rhesi Troianis; iamdudum enim exemplar flagitat officina Frobeniana. Porro quod ad Episcopum Roffensem attinet, magis etiam abs te dissentio. Satius esse ducis omnino non tentare negocium, ni coeptum absoluas. Mones vt accersatur ex Ttalia Graecanicae literaturae insigniter peritus, qui non relinquat Episcopum nisi prouectum et adultum in hoc studiorum genere. Sed ista, mi Latamere, quoniam optare magis licebat quam efficere, placuit illud comoediae, ds SuvdueOc. Procul abest Italia, quae nune aliquanto pauciores habet in literis insignes quam habebat cum tu illic ageres : et periculum erat ne pro accersito insigni veniat ardelio quispiam. Nec ignoras Italorum ingenium quam immenso praemio conduci postulent, vt ad barbaros demigrent, etiam ii qui mediocres sunt: vt ne dicam interim, quod qui bonis literis instructi veniunt, mores 15 et 27. Latimere N. 32. iif; hi WN. Rhesi] Hom. Jl. 10. 435 seq. Br. 28. comoediae] Menander, Gnomae, Igo. Italia] Cf. Ep. 457. 58, 9or D o P or

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1541 px
Image height
2617 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
958.11 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0510.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0510.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit