Farrago p. 229. Antwerp.
F. p. 357: HN: Lond. viii. 38 (37): LB. 231. 24 February 1518.
[The year-date added in H is confirmed by the events mentioned.]
ERASMVS ANDREAE AMMONIO SVO S. D.
Vix credas, mi Ammoni, quam pene hic theologorum inuidia
conflagrarim. Louanii gladiatorio animo ad me affectabant viam,
idque coniurati, Atensi duce, hoc nocentiore quod hostis amicum
simularet ; agebant et apud Principem sedulo, vt Pontificis autori¬
5 tatem cum huius autoritate coniungerent. Sed ipse tandem Louanium
profectus omnem illum fumum ita discussi vt cum maximis ac
minimis theologis summam inierim amicitiam. In aula molitiones
partim procerum fauore, qui theologos omneis vnice habent inuisos,
partim eruditorum, et in his praecipue Theatini, opera coercitae sunt.
10 Tòv xpnopòv Tòv cwrýprov iamdudum expecto. Quod si non succes¬
serit, tam periit Epdowos quam extrema faba, neque quicquam
superest nisi vt illi -epitaphium pares. Equidem maluissem bis
Romam proficisci quam hoc tam diutino taedio cruciari. Nec hoc
dico quo tuum eleuem beneficium. Scio moram hanc non tui esse
75 animi sed mei fati. Hieronymum librariorum manibus commisi.
quo concinnatum mitterem: ii suo more dant verba. Quod si
nondum emisti, mittam : tum quicquid imperaris pecuniae praesto
erit. Nec vnquam tamen desinam in solidum hoe beneficium tibi
debere. Tantum matura vt ante Pascha sim incolumis, vereque
20 Aesculapium praesta. Quod si quid incidet cur mihi sit despe¬
randum, beneficii pars fuerit inani spe quamprimum liberari; quan¬
quam ne desperem tuum ingenium facit. Offert Gallia monteis
aureos: sed mihi manus obstrictae sunt. Si quid habes quod me
in vitam restituat, mitte per Morum, nisi contigerit certior. Bene
25 vale. Antuuerpiae. Sexto Cal. Martias. m p.xvr.
2. viam F: vi omi E. 3. Atensi F: N. E. 4. simulat 7. 8. qui
. . inuisos om. F. 25. Martias om. N. M D.XVI «dd. H.
3. nocentiore] Cf. Ep. 337. 373 n. 17. pecuniae] over the dispensations;
5. Louanium] Cf. p. 426. cf. Epp. 479. 10, 1, 447. 767 n.
9. Theatini] Caraffa; cf. Ep. 287. 19. Pascha] 12 April 1517.
Joa- 20. Aesculapium] Cf. Epp. 483. 32
Io. xpyopov| Theanswerfrom Rome; and 498. 36.
cf. Ep. 447 introd. 22. Gallia] Of. Epp. 522, ete.
II, “Epdopios| Cf. Hp. 463. 70 n. 24. per Morum] Cf. Ep. 498. 28.