OCR Output

478 LETTERS OF ERASMUS [1517

22534, To WILLIAM BUDAEUS.

Epistole elegantes f°. k?. Antwerp.
€*. p. 117: F. p. 40: HN: Lond. i. 16: LB. 203. 21 February 1510.

ERASMVS ROTERODAMVS BYDAEO SVO S. D.

Vix tandem explicaueram me ab illa loquacissima epistola, quae
quam tibi molesta futura sit vel hinc coniicio, quod mihi quoque
scribenti tedio fuerit: eam vixdum obsignaueram, cum alterae tuae
mihi redduntur literae, quibus Christianissimi Regis animum erga

5 me significas. Ad has Aaxwyixds respondeam oportet, simul ne te
pariter ac me tedio loquacitatis enecem, simul quod eodem tempore
ad plureis item alios mihi scribendum sit. Regis animum vere
principe dignum atque adeo tali principe merito probo atque exo¬
sculor. Quod de nobis tam magnifice sentit, id potissimum vobis

1o amicis debeo, qui me illi depingitis non qualis sum, sed qualem
optatis haberi. Atque id sane facitis non mediocri periculo, nec id
meo tantum verum etiam vestro. Quanquam eadem de re iam dili¬
genter egerat Regis nomine clarissimus orator Episcopus Parisiensis,
quem virum tu non minus vere quam graphice depingis in tuis literis.

15 Perlongum fuerit consultantium more quae res ad hoc inuitent, quae
contra deterreant, epistola compleeti. Tuum consilium quod sit video:
id ego felicius etiam fore iudico, quod datum sit ab homine non
prudentissimo solum verum etiam amantissimo. Nam si vsquam
locum habet Graecorum prouerbium éyOpév ddwpa Sopa, in consiliis

20 locum habere puto. Caeterum vt hac de re fateor me plurimum
debere cum vobis omnibus tum in primis Regi munificentissimo
optimoque, ita non possum in praesentia certi quicquam respondere,
nisi communicato consilio cum Cancellario Burgundiae, qui nune
abest Cameracum proficiscens, Interea dum et ipse negocium meo
25 cum animo diligentius perpendo et amicorum sententiam exquiro,
ille, vt spero, redierit: cuius animum simul atque cognouero, faciam
te certiorem de toto meo animo. Hoc solum in praesentia dicam,
mihi Galliam multis nominibus semper fuisse charam, sed nune
haud alio nomine commendatiorem quam quod Budaeum habet: a
30 dua non est quod me facias alienum et, vt tu vocas, externum. Nam
si cosmographis credimus, ad Galliam pertinet et Hollandia.
Commodum admonuisti, quod ipse saepenumero admiratus sum,

Gulielmorum gentem mihi tantopere fauere, siue id fato quodam

accidit siue casu. Olim vix decem natus annos collusorem amaui

6. pariter F Corrig. : simul C. 32. C?: Comodum C1,
1. epistola] Ep. 531. 31. ad Galliam] Cf. Ep. 321. 13 n.
59. prouerbium] Soph. 4i. 665. 34. Olim] The two earliest Williams

24. Cameracum] Cf. Ep. 532. 27 n. are otherwise unknown.