OCR Output

l

33] TO FRANCIS I ATT

©

quam bello aduersus Eluetios gesto quam tibi nec animus nec ap¬
paratus ad bellum gerendum deesset declararas, tamen hue totis
neruis incumbere maluisti, vt compositis in aeternum bellorum
tumultibus praecipui Christianae ditionis principes perpetua iam pace
inter sese conglutinarentur: nimirum prudenter illud animaduertens,
ex regum inter ipsos dissidiis semel omnium rerum bonarum pestem
ac perniciem ; contra, malarum omnium colluuiem ac mare in vitam
mortalium inuehi: quorum animos et opes si pax et amicicia syncera 1
coniunxerit, mox futurum vt iam velut aureo quodam seculo pietas,
optimae leges et quicquid est honestarum artium simul efflorescat ;
quae semper pacis et comites esse solent et alumnae. Intelligit,
videt, perspicit animus iste tuus vere regius ita maxime fore te
Principem felicem et eminentem; non si quam plurimis, sed si 2
quam optimis ac felicissimis imperaris. Illud igitur quo magis
efficiat vigilantissima tua maiestas, cum tot habeat in regno suo viros
omni virtutum ac literarum genere praecellentes, tamen vndique
praemiis amplissimis asciscit, quo regnum per se ornatissimum tali¬
bus honestamentis reddat ornatius ; haud ignara istiusmodi decoribus 2
multo verius ac pulchrius illustrari ditionem suam quam opibus,
tropheis, pyramidibus aliisue quantumlibet magnificis substructioni¬
bus. Porro quod inter hos me quoque tua benignitas dignata est
honestissimis praemiis sollicitare, video sane quantopere debeam
animo tuo non minus humano quam excelso. Atque vtinam adsit :
mihi tanta vis ingenii et eruditionis vt aliqua saltem ex parte tanti
Principis expectationi respondere queam ; tantum autem eloquentiae
vt heroicas istas virtutes tuas eximiaque decora dignis aliquando
praeconiis posteritati commendem, atque in primis hoc diuinum
restitutae pacis beneficium te cum primis adnitente partum orbi
Christiano. Precor Deum optimum maximum vt posteaquam illi
complacitum est pulcherrimos istos impetus animis vestris immittere,
idem prouehat beneque fortunet, Vere profecto scripsit Rex ille
pacificus corda regum in manu Dei esse et illius arbitrio huc aut
illuc impelli. Quis enim dubitet istam mentem huius afflatu vobis 40
dari? Proinde spes est fore vt qui nouam hane felicitatem orbi
Christiano largiri coepit, idque per te potissimum, idem munus suum
vestra pietate constantiaque quam maxime diuturnum ac proprium
velit: esse. Is maiestatem tuam, Rex excellentissime, diutissime
felicem ac rebus omnibus florentem regno, imo orbi terrarum, seruet 45
ac tueatur ; cui me totum trado dedicoque.

Antuerpiae. ix. cal. Mar. An. M.D.XVI.

zi

o

on

©

ox

v2
o

on

8. Eluetios] Cf. Ep. 529. 10 n. There are reminiscences of the opening
13. ex regum] From here to alumnae sentene es in Ep. 541: 22, 3 and of the
(1. 18) is italicized in Lond. as though concluding words in Ep. 542. 19.
a quotation; but I cannot trace it. 88. Rex ille] Prou. 21. 1.