Gulielmum. Rursum quindecim annos natus sic aequalem quendam 35
dilexi vt mihi esset me ipso charior. Huic successit Gulielmus
Hermanus, homo doctus, cuius hymnos opinor vidisse te: post hunc
Gulielmus Montioius, perpetuus et constantissimus Moecenas meus.
Deinde Gulielmus Latamerus, vir in vtriusque literaturae praestantia
Linacro non inferior, homo vere theologus, hoc est integerrimus 4°
simul et eruditissimus, nostrique cum primis studiosus. Ad haec
Gulielmus Grocinus, cuius epistolam habes spherae Proculi additam.
Tam quot Gulielmos aequat vnus ille Gulielmus archiepiscopus Can¬
tuariensis! Ad hec Gulielmum Copum sic totum totus amo vt ad
ipsum etiam hominis nomen recreer. De te vero parcius dicam in 45
os. Sed ditior sum quam existimaram. Nesciebam insignem illum et
omnium ore celebratum theologum Gulielmum cognomento Paruum,
virtutum eminentia maximum, vsqueadeo meum esse. Mane, non¬
dum omneis Gulielmos meos recensui. Est Basileae Gulielmus
Nesenus, optimarum literarum ardentissimus consectator, mihi sie
vnice deditus vt Pyladem meum appellare iure optimo possim. Is
nihil contetur quoduis etiam capitis periculum adire pro suo Erasmo.
Ex oratore vestro cognoui Paulum Aemilium tandem euulgare
rerum Gallicarum historiam : non enim poterit non esse absolutissi¬
mum opus, quod a viro non minus docto quam diligenti plus annis
viginti sit elaboratum. Vtopiam Thomae Mori si nondum videre
contigit, fae cures emendam, neque pigeat per ocium legere ; non
poenitebit opere insumptae. Thomae Linacri lucubrationes ex
officina Badiana propediem exituras dici non potest quam gaudeam.
Nihil ab eo viro expecto non absolutissimum omnibus numeris. 6o
Deum immortalem, quod saeculum video breui futurum! vtinam
contingat reiuuenescere !
Petrus Aegidius hospes meus, vt bonarum literarum et admirator
et egregie peritus, ita tui cum primis studiosus, rogauit vt suis verbis
tibi salutem ascriberem. Is suis digitis prolixam illam scripserat 65
epistolam, quanquam alias occupatissimus, cum mihi non vacaret
rescribere, et alterum e ministris Louanium ablegassem, alter ab
oculis laboraret. Bene vale.
Antuerpiae nono Cal. Martias. An.™m.D.XVI.
D. Cutbertum Tunstallum a nobis auulsit Imperator Maximilianus ; 70