Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0503
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 504 [504]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0503

OCR

478 LETTERS OF ERASMUS [1517 22534, To WILLIAM BUDAEUS. Epistole elegantes f°. k?. Antwerp. €*. p. 117: F. p. 40: HN: Lond. i. 16: LB. 203. 21 February 1510. ERASMVS ROTERODAMVS BYDAEO SVO S. D. Vix tandem explicaueram me ab illa loquacissima epistola, quae quam tibi molesta futura sit vel hinc coniicio, quod mihi quoque scribenti tedio fuerit: eam vixdum obsignaueram, cum alterae tuae mihi redduntur literae, quibus Christianissimi Regis animum erga 5 me significas. Ad has Aaxwyixds respondeam oportet, simul ne te pariter ac me tedio loquacitatis enecem, simul quod eodem tempore ad plureis item alios mihi scribendum sit. Regis animum vere principe dignum atque adeo tali principe merito probo atque exosculor. Quod de nobis tam magnifice sentit, id potissimum vobis 1o amicis debeo, qui me illi depingitis non qualis sum, sed qualem optatis haberi. Atque id sane facitis non mediocri periculo, nec id meo tantum verum etiam vestro. Quanquam eadem de re iam diligenter egerat Regis nomine clarissimus orator Episcopus Parisiensis, quem virum tu non minus vere quam graphice depingis in tuis literis. 15 Perlongum fuerit consultantium more quae res ad hoc inuitent, quae contra deterreant, epistola compleeti. Tuum consilium quod sit video: id ego felicius etiam fore iudico, quod datum sit ab homine non prudentissimo solum verum etiam amantissimo. Nam si vsquam locum habet Graecorum prouerbium éyOpév ddwpa Sopa, in consiliis 20 locum habere puto. Caeterum vt hac de re fateor me plurimum debere cum vobis omnibus tum in primis Regi munificentissimo optimoque, ita non possum in praesentia certi quicquam respondere, nisi communicato consilio cum Cancellario Burgundiae, qui nune abest Cameracum proficiscens, Interea dum et ipse negocium meo 25 cum animo diligentius perpendo et amicorum sententiam exquiro, ille, vt spero, redierit: cuius animum simul atque cognouero, faciam te certiorem de toto meo animo. Hoc solum in praesentia dicam, mihi Galliam multis nominibus semper fuisse charam, sed nune haud alio nomine commendatiorem quam quod Budaeum habet: a 30 dua non est quod me facias alienum et, vt tu vocas, externum. Nam si cosmographis credimus, ad Galliam pertinet et Hollandia. Commodum admonuisti, quod ipse saepenumero admiratus sum, Gulielmorum gentem mihi tantopere fauere, siue id fato quodam accidit siue casu. Olim vix decem natus annos collusorem amaui 6. pariter F Corrig. : simul C. 32. C?: Comodum C1, 1. epistola] Ep. 531. 31. ad Galliam] Cf. Ep. 321. 13 n. 59. prouerbium] Soph. 4i. 665. 34. Olim] The two earliest Williams 24. Cameracum] Cf. Ep. 532. 27 n. are otherwise unknown.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1535 px
Image height
2634 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
942.37 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0503.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0503.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit