OCR Output

531] TO WILLIAM BUDAEUS 465

non habeat admirationem. Cum enim bona pars artis sit artem 220
dissimulare, quod dicenti fidem abroget artificii significatio, non video
qui possit efficax esse eloquentia quae se iactet ostentetque. Neque
enim vt vestis eadem et splendida potest esse et nihilominus ad
vsum accommoda, itidem potest oratio simul ad permouendos animos

et ad ostentationem ingenii esse apposita, Vt optimus est iaculandi 225
artifex, non cui pharetra sit gemmis distincta, cui arcus quam
maxime insignis, sed qui certissima manu scopum feriat ; vt ingens
philosophus, non qui Stoicorum aut Peripateticorum dogmata pulchre
teneat, sed qui philosophiae rationem vita ac moribus exprimat, qui
proprius est philosophiae finis: ita summi oratoris munus absoluit 230
quisquis quod voluit persuasit. Alioqui an non videatur ineptus, si
qui populum a belli tumultu ad pacis studium reuocare instituerit,
oratione phalerata atque elaborata hoc tantum persuadeat, se virum
esse cum primis eruditum plurimaeque lectionis? Atqui non hoc
agebatur. Ne scenae quidem quauis ex re captant admirationem. 235
Damnatur histrio qui peregrinis opibus oculos populi detinet, cum is
actione et argumento fuerat ad plausum inuitandus. Ego ad hoe vt
grandis sit dictio, verborum apparatum minimum momenti adferre
existimo, nec ita multum conferre schematu ornamenta, nisi si qua

in rebus sita sint, non in verbis. Neque parui refert vtrum fabulam 240
mireris an apparatum. Certe rhetorum etiam consensu illud
naturale dicendi genus primam laudem obtinet. At non aliud minus

est admirabile: quis enim admiretur artem, quum putet natura
dici? Ac prorsus dls 64 racdy inter se differunt quod illi primum
iudicant et quod tu videris amplecti ; vt sileam interim stultissimum 245
esse admirari quod non intelligas. Wnde potissimum perspicuitati
studendum est ei quisquis admirationem eloquentiae captat.

Tam scis ipse totum hoc orationis expoliendae studium vix a bonis
viris olim fuisse receptum; vixque persuadent rhetores alioqui
facundissimi vtilem esse rhetoricen aut viro bono dignam. Quo mihi 250
videris iniquius facere qui scenicam etiam eloquentiam exigis a theo¬
logo Christiano; cum Cicero ab ethnico philosopho non requirat
omnino vllam, hoc contentus, si intelligatur modo. At isti tui
rhetores, qui, sicut par est, suae professioni impendio fauent, non
probant tamen istas orationis delicias ac 7o\vréAXeay, nisi in vno 255
dumtaxat genere; nimirum encomiastico. A quo nullum longius
abesse puto quam quod totum in docendo versetur: atque adeo in
docendo non quasuis res (nam de fulminum aut terrae motuum causis
splendide disseri possit) sed res per se minutas ac tenues, tum sic
impeditas inuolutasque vt quantumuis distincte, quantumuis dilucide, 260

229. 07: exprimit Cl. 232. qui H: quis C. 237. fuerit H. 253. isti
om. H. 257. versatur H.

ALLEN II u h