quantumuis simpliciter aut commode explices, tamen vix etiam ab
attentis capiantur. Quod si vsquam alibi, hic certe videbatur rei
difficultas orationis facilitatem desyderare, ne lector gemina onerare¬
tur molestia, primum argumenti, deinde explicationis. Et cum aliud
265 ex alio pendeat atque ob id lector auidus ad finem anhelet, non vide¬
batur obiectis salebris ac lamis a cursu retardandus. Ad haec, si
maxime probatur oratio quae maxime congruat rei quam tractat, vide
num conueniat quiritari, vt tuo vtar verbo, in argumento tam exili.
Neque enim continuo quod est difficillimum, idem est et grandissi¬
250 mum ; imo contra fere vsu venit vt plurimum habeant difficultatis
quae sunt minutissima., Habet tamen et hoc genus suas dotes, sed
mea sententia quasuis potius quam devdryra aut peya\orpéreay.
Tuum ipsius animum nunc appello, Budaee. Ferresne Euclidem
de figuris mathematicis istoc orationis apparatu disserentem? Sed
275 harum rerum haud nescius, opinor, cum exquisito vndique opere
ingenii tui specimen dare velles eruditiorum duntaxat panegyri,
callido quodam consilio Assi tuo ceu agro senticoso digressionum
aliquot virecta miscuisti, vt in his lector argumenti asperitate lassus
subsideret ac respiraret. Quod idem me in Chiliadibus fecisse crimi¬
28c naturum te minaris, nisi te criminari desinam ; qui instituti oblitus
in Silenis mundi scenam agam, in adagio TAvkùs dreipo móňepos
aduersus bellatores istos belligerer, in Scarabeo ludam ac lasciuiam,
in prouerbio Xrdprav &axes, TaúTav kógper aliisque compluribus de¬
clamem. Vtinam mihi liceat hic peccatum tecum commune fateri,
285 modo idem mihi pariter successisset! Quanquam si libeat tergiuer¬
sari, respondere possem causam tuam non omnino similem meae.
Tuus Assis catenae ritu sic totus sibi coheret, vt non perinde locus
sit longioribus digressionibus. Mearum Chiliadum ea ratio est, vt
vbivbi quoduis finieris adagium, imaginari possis iam explicitum
290 volumen. Et incidunt permulta quae ad declamandum velut
inuitent. Age, dic mihi zpds tév povedy, cum ab Assis partibus
exorsus révu Oiôakrwôs sub finem operis tam diu cum tuo Deloino
desidens confabularis de statu moribusque nostrorum temporum, an
non vereris ne quis Momus tibi Oratianum illud occineret,