OCR
531] TO WILLIAM BUDAEUS 465 non habeat admirationem. Cum enim bona pars artis sit artem 220 dissimulare, quod dicenti fidem abroget artificii significatio, non video qui possit efficax esse eloquentia quae se iactet ostentetque. Neque enim vt vestis eadem et splendida potest esse et nihilominus ad vsum accommoda, itidem potest oratio simul ad permouendos animos et ad ostentationem ingenii esse apposita, Vt optimus est iaculandi 225 artifex, non cui pharetra sit gemmis distincta, cui arcus quam maxime insignis, sed qui certissima manu scopum feriat ; vt ingens philosophus, non qui Stoicorum aut Peripateticorum dogmata pulchre teneat, sed qui philosophiae rationem vita ac moribus exprimat, qui proprius est philosophiae finis: ita summi oratoris munus absoluit 230 quisquis quod voluit persuasit. Alioqui an non videatur ineptus, si qui populum a belli tumultu ad pacis studium reuocare instituerit, oratione phalerata atque elaborata hoc tantum persuadeat, se virum esse cum primis eruditum plurimaeque lectionis? Atqui non hoc agebatur. Ne scenae quidem quauis ex re captant admirationem. 235 Damnatur histrio qui peregrinis opibus oculos populi detinet, cum is actione et argumento fuerat ad plausum inuitandus. Ego ad hoe vt grandis sit dictio, verborum apparatum minimum momenti adferre existimo, nec ita multum conferre schematu ornamenta, nisi si qua in rebus sita sint, non in verbis. Neque parui refert vtrum fabulam 240 mireris an apparatum. Certe rhetorum etiam consensu illud naturale dicendi genus primam laudem obtinet. At non aliud minus est admirabile: quis enim admiretur artem, quum putet natura dici? Ac prorsus dls 64 racdy inter se differunt quod illi primum iudicant et quod tu videris amplecti ; vt sileam interim stultissimum 245 esse admirari quod non intelligas. Wnde potissimum perspicuitati studendum est ei quisquis admirationem eloquentiae captat. Tam scis ipse totum hoc orationis expoliendae studium vix a bonis viris olim fuisse receptum; vixque persuadent rhetores alioqui facundissimi vtilem esse rhetoricen aut viro bono dignam. Quo mihi 250 videris iniquius facere qui scenicam etiam eloquentiam exigis a theologo Christiano; cum Cicero ab ethnico philosopho non requirat omnino vllam, hoc contentus, si intelligatur modo. At isti tui rhetores, qui, sicut par est, suae professioni impendio fauent, non probant tamen istas orationis delicias ac 7o\vréAXeay, nisi in vno 255 dumtaxat genere; nimirum encomiastico. A quo nullum longius abesse puto quam quod totum in docendo versetur: atque adeo in docendo non quasuis res (nam de fulminum aut terrae motuum causis splendide disseri possit) sed res per se minutas ac tenues, tum sic impeditas inuolutasque vt quantumuis distincte, quantumuis dilucide, 260 229. 07: exprimit Cl. 232. qui H: quis C. 237. fuerit H. 253. isti om. H. 257. versatur H. ALLEN II u h