esse duco, Tuam autem eloquentiam seorsim sic amo suspicioque vt
180 iucundum sit tali ore vel reprehendi teloque tam insigni vulnerari.
Neque enim me clam est quot modis me suggilles in ‘epistola tua,
dum tuam causam defendis; vt me sursum ac deorsum salibus tuis
exagites ludosque facias. Verum ista per me sepe facias licebit, modo
pari facias eloquentia, etiam si nune tu quidem amicissime quoque
185 facis; vsque adeo tuum istud ingenium deamo. Neque verehor
posthac quoquo pacto calamum tuum in me lacessere. Posteaquam
coepi, certum est totum animum meum effutire. Non ignorabam,
optime Budaee, morum ingeniique tui placabilitatem, et tamen non¬
nihil metuebam nequid offenderet mea tam audax censura lucubra¬
go tionum tuarum ; perinde quasi Areopagites aut Aristarchus quispiam
essem ac non magis Erasmus rpioĝóňios àvôporískos. Verum postea¬
quam haec temeritas tam feliciter cecidit, nihil dubitabo posthac vel
quiduis cvxodayretv, modo quacunque improbitate tales epistolas
liceat a Budaeo extundere.
195 Sed quando tua illa åvrıxarņyopía me vel ex iudice vel ex actore
reum fecit, haud sane conabor cum tam confertis simul et instructis
argumentorum tuorum copiis aperto Marte iustaque acie confligere,
quod ipse Xerses vix posset: attamen aggrediar ceu populabundus
incursionibus incessere aliquot agminis tui partes, nunc hac nunc
200 illac assiliens, et caudae equinae pilos paulatim vellere. Singulis
fortassis negocium exhibuero, quum vniuersis par esse non possim.
Primum meam cicaywyiv, in qua me scribis argutari vel dkKiler@a
potius: belle tu quidem eludis, si modo per nos impune liceat
auferre, quod non aliter atque maxime confessum assumis ; videlicet
205 a me praestari posse quippiam quod ab alio nemine possit. Atqui
istuc ipsum est quod ego constanter clareque nego atque etiam per¬
nego ; vtpote vix mediocribus etiam par argumentis. ‘Quid si quae:
dam sunt’ inquis ‘quae tu vnus possis absoluere ?? Quid si coelum
ruat? Ad haec cum orationis meae mediocritatem cum tua grandi¬
210 loquentia componis, fortassis erat accuratius explicandum quibus
tandem in rebus istam amplitudinem sitam esse putes. Etenim si
in genere argumenti, nihil adhuc a nobis grande susceptum est quod
cothurnum requireret. Nec tuus Assis per se grande est argumen¬
tum, nisi quatenus difficile; sed tua eloquentia grande est. Alioqui
215 mihi videntur maxima quaecunque sint optima. Sin in ipsa phrasi
maiestatem sitam esse putas, equidem in hac sum sententia, vt illud
orationis genus existimem magnificentissimum quod efficacissime
persuaserit id quod est institutum: hac quidem in parte nonnihil
a Quintiliano dissentiens, qui negat eloquentiam esse vocandam quae