posse profiteri : Vnum hoc scio, me nihil scire. Fortasse non sum
aliis facturus fidem ; at tu certo illud mihi credas velim, Budaee, si
quid omnino credis, nihil vnquam tam feliciter a me elaboratum
quod meo animo arriserit. Hic mihi continuo in os iecerit aliquis,
Quorsum igitur tantum voluminum nobis offundis, si nihil istorum
probas? Primum nequeo dormire; nam hoc lemmate se purgat
Horatius. Deinde vt aliquid audeam scribere, quorundam insignis
facit impudentia ; qui cum iuxta sint infantes atque indocti, tamen
miro supercilio docent quod nesciunt. Tibi Plinius, Hermolaus,
Politianus ad scribendum addunt calcar. Mihi animos adiiciunt
Passauantii, Hugones, summularii; siquidem ad illos plusquam
mutus, tamen év rovrous dpovoorarols bracody pheyyeohat ro} 1 kópvõos.
Verum vt ad id quod institui recurram, tametsi videam id magno
existimationis meae detrimento fieri, tamen interim gaudeo vtcunque
conferri cum Budaeo : presertim cum tute id facias, Deum immor¬
talem, quam erudite, quam eloquenter, quam diuinitus, vt non alibi
magis declararis quanto te sim inferior quam vbi me tibi nunc parem,
nunc superiorem etiam, si Musis placet, facis! Et tamen interim, vt
dixi, mihi blandior, hoc certe lucri facturus, vt quamuis victus dis¬
cessero, tamen cum Budaeo studiorum antistite collatus dicar, ceu
Thersites quispiam cum Achille: quid mea? collatus tamen.
Etenim vt sunt quos vicisse pudeat, ita sunt a quibus vinci quoque
abunde pulchrum sit. Hoc laudis animo meo satis est. Cur enim
tibi non fatear ambitionem meam, è mov éuòv pirare, cum tu te mihi
totum, vt scribis, bona fide indicaris? Negas tu quidem perinde
inuisam esse mihi Peniam vxorem atque adamatam huius pellicem
Eucliam; quod haud quaquam seripsisses, <ù o1’ ôr, si me penitius et
interius nosses. Etenim vt iuuenis nonnihil tangebar gloriae studio
atque id sane leuiter, ita nunc nihil malim quam quicquid est hoc
nominis, quod solum praemii mihi mea studia retulere—nec id tamen
parum multa inuidia corruptum fermentatumque, vt non paulo plus
aloes sit quam mellis—vel deponere, si detur, vel abiicere, ômov ot
Aadhor rs képara: v} Tv Qui xowòs épapevny prrocopiay, si parum credis
iniurato. Hic igitur cum prorsus a te dissentiam, tamen haud iuerim
inficias magno sensu voluptatis pertentari animum meum, quoties
tui similium scriptis aut laudor aut certe non contemnor : quibus
vel notum charumque esse praecipuam quandam felicitatis partem