Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0489
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 490 [490]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0489

OCR

464 LETTERS OF ERASMUS [15m esse duco, Tuam autem eloquentiam seorsim sic amo suspicioque vt 180 iucundum sit tali ore vel reprehendi teloque tam insigni vulnerari. Neque enim me clam est quot modis me suggilles in ‘epistola tua, dum tuam causam defendis; vt me sursum ac deorsum salibus tuis exagites ludosque facias. Verum ista per me sepe facias licebit, modo pari facias eloquentia, etiam si nune tu quidem amicissime quoque 185 facis; vsque adeo tuum istud ingenium deamo. Neque verehor posthac quoquo pacto calamum tuum in me lacessere. Posteaquam coepi, certum est totum animum meum effutire. Non ignorabam, optime Budaee, morum ingeniique tui placabilitatem, et tamen nonnihil metuebam nequid offenderet mea tam audax censura lucubrago tionum tuarum ; perinde quasi Areopagites aut Aristarchus quispiam essem ac non magis Erasmus rpioĝóňios àvôporískos. Verum posteaquam haec temeritas tam feliciter cecidit, nihil dubitabo posthac vel quiduis cvxodayretv, modo quacunque improbitate tales epistolas liceat a Budaeo extundere. 195 Sed quando tua illa åvrıxarņyopía me vel ex iudice vel ex actore reum fecit, haud sane conabor cum tam confertis simul et instructis argumentorum tuorum copiis aperto Marte iustaque acie confligere, quod ipse Xerses vix posset: attamen aggrediar ceu populabundus incursionibus incessere aliquot agminis tui partes, nunc hac nunc 200 illac assiliens, et caudae equinae pilos paulatim vellere. Singulis fortassis negocium exhibuero, quum vniuersis par esse non possim. Primum meam cicaywyiv, in qua me scribis argutari vel dkKiler@a potius: belle tu quidem eludis, si modo per nos impune liceat auferre, quod non aliter atque maxime confessum assumis ; videlicet 205 a me praestari posse quippiam quod ab alio nemine possit. Atqui istuc ipsum est quod ego constanter clareque nego atque etiam pernego ; vtpote vix mediocribus etiam par argumentis. ‘Quid si quae: dam sunt’ inquis ‘quae tu vnus possis absoluere ?? Quid si coelum ruat? Ad haec cum orationis meae mediocritatem cum tua grandi210 loquentia componis, fortassis erat accuratius explicandum quibus tandem in rebus istam amplitudinem sitam esse putes. Etenim si in genere argumenti, nihil adhuc a nobis grande susceptum est quod cothurnum requireret. Nec tuus Assis per se grande est argumentum, nisi quatenus difficile; sed tua eloquentia grande est. Alioqui 215 mihi videntur maxima quaecunque sint optima. Sin in ipsa phrasi maiestatem sitam esse putas, equidem in hac sum sententia, vt illud orationis genus existimem magnificentissimum quod efficacissime persuaserit id quod est institutum: hac quidem in parte nonnihil a Quintiliano dissentiens, qui negat eloquentiam esse vocandam quae 181. quot 0?: quod (1. I9I. rpiwBéXios P, sed cf. Ep. 456. 196. 198. quoduis Lond. 205. Atque Lond. 200. audae] Cf. Hor. Ep. 2. 1.45,6. 219. eloquentiam] Cic. ap. Quint. Insi, 8. 3. 6.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1578 px
Image height
2631 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.01 MB
Permalink to jpg
edr_000026/0489.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0489.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit