OCR Output

462 LETTERS OF ERASMUS [1517

rentem ab honestis studiis. Eleua tuam felicitatem quantum libet,
abropabijs, dyipabys: vno certe calculo te vinco, duathjs kai areyvòs
draidevros. Neque vero crediderim istam collationem abs te hoc
animo institutam, quod existimares hane meam tenuitatem cum ista

105 tua opulentia vllo pacto comparandam, sed vt me propius admoto
tua magis elucescerent; quo nimirum consilio pictores in tabulis
vmbras addere dicuntur, si qua velint insignitius eminere, et
matronae quaedam callidae, quo magis commendent oculis intuen¬
tium formam suam per se egregiam, pedissequas parum formosas

110 secum ducere curant. Nec aliud mihi videtur egisse Politianus, cum
aliorum ad se epistolas suis intertexeret, idque nullius ferme exemplo.
Sunt enim illic quorum impudentiam non alia ratione magis potuerit
traducere. Sunt rursus quos per se facundos ad hune collatos dicas
obmutescere.

115 Neque haec dixerim quasi tute per te parum sis illustris, vt meis
tenebris debeas commendari : sed hac arte mihi videris quorundam
errori voluisse mederi simulque mihi falsa existimatione grauato
succurrere. Sunt enim qui mihi plus nimio tribuant, quorum aliquot
et ipse prodidisti, nempe Deloinum et Ruzeum, qui me, vt scribis,

120 Varronem nostri temporis faciunt, nisi quod plus amplector eloquen¬
tiae: nec enim suspicari fas est ista te de tuo admensum esse, quo
mihi illos hoe veluti lenocinio redderes commendatiores. Et sunt
rursum qui mihi nihil non adimunt; illis nihil nescio, his nihil
omnino scio. Nec adhuc satis mihi liquet vtri peius de me mereantur,

125 illine prodigi quorum candor me laudibus immodicis onerat, quas nec
agnoscere possim, nisi sim aut egregie $/(Xavros aut insigniter im¬
pudens; an hi quorum malignitas sic me nudat vt nihil omnino
reliquum faciat. Nam quemadmodum non sum tam insolens vt id
haberi postulem in re litteraria quod in re bellica fuit Achilles aut

130 Diomedes ; ita non ysqueadeo meiipsius sum ignarus vt Thersitem
mihi putem anteponendum. Et tamen nonnihil molestum est quod
nec illis irasci possim amore studioque mei cecutientibus, nisi
hominis inhumani notam malim incurrere ; nec hos refellere, quibus
nescio quomodo sum aequior, quod magis ad animi mei sententiam

135 facere videantur. Quo sane nomine te quoque amo, mi Budaee, quod
ab immodicis illis admiratoribus dissentias; sic enim interpretor
quod seribis, te mihi ea in parte nonnihil inuidere. Equidem istam
inuidiam, hoc est iudicium seuerius, malim quam aliorum effusissi¬
mum fauorem, qui me vera onerat inuidia, hominem omnium potius

140 misericordia, nullius inuidia dignum. Sic enim mihi placeo vt quod
Socrates cipwvevwv, id mihi vere atque ex animo propemodum videar

118, aliquos N. 130. Thersiten H. 141. 02; videor C!