nondum cognorint aut certe non assequantur. Quorum vtrunque 60
quisquis fecerit, is me protinus vtroque crimine liberabit.
Et post hoe iocaris—zi yap dAdo ;—nos tuis officere luminibus.
Dicam paucis quod sentio, mi Budaee. Si quid hactenus obstitit tuae
gloriae, nihil aliud in causa fuit nisi quod perpauci mortales nouam
istam ac retrusam eruditionem adhuc assequuntur: quod simul atque 65
contigerit, dispeream ni tu protinus nominis tui fulgore et oculos
perstringes omnium, et quotquot sunt vsquam qui nunc illustres
habentur, laudem obscurabis. Nec vlla tamen nobis in te competet
actio, vt me quoque interim ponam inter eos qui alicuius sunt
nominis, hoc est ós ddyOas rov kópxopov èv Xaxdvois. Nam in vestro 70
foro qui plus iusto tollunt aedificium, suum commodum vicinorum
incommodo comparant et alienis damnis ipsi rAeoverrodow. Hic
ediuerso et qui lumini officit alieno, beneficio iuuat, non damnum
dat ; et cuius luminibus officitur, non ille quidem minus habet lucis,
ac fortassis aliquanto plus, sed quod habet, id iam minus eminet. 75
Itaque nulla hic damni dati actio, non hercule magis quam sit stellis
minoribus subito solis exortu conditis atque euanescentibus. Et
tamen videas quosdam adeo peruerse inuidos vt sibi detrahi iudicent
quicquid aliis accreuerit. Ego porro quantumuis caetera òvorvyôv,
tamen hoc animo mihi videor non omnino infortunatus, quod ami- $o
corum gloria magis etiam delecter quam mea ipsius, et inimicorum
celebritate non vrar, modo prosint aliqua bonis literis. Atque
vtinam is sit iam nunc quem breui futurum auguror meliorum
studiorum successus ; vt Erasmus, cui quidam eruditionis nonnihil
tribuunt, eloquentiae mediocritatem, neque scire quicquam et prorsus 85
infans atque elinguis esse videatur.
Iam vt carptim ad aliquot epistolae tuae parteis respondeam, si
vnquam mihi contingat apud iudices de capite periclitari, non alium
mihi patronum optem quam Budaeum : tantum in ista tua apologia
praestas artificem, cui non satis fuit omnia mea êvbuuýuara refellere, 90
nisi mea tela protinus in me ipsum retorsisses, subitoque ex iudice
faceres reum. Sic enim texis totam defensionem tuam, vt aut absol¬
uendus mihi sis aut eadem sententia ipse me necessario condemnem,
quamcunque in te pronunciauero. Vide quantum possit ista tua
admirabilis facundia, qua efficis vt reo securo iudex periclitetur et 95
bene secum agi existimet, si modo liceat reum nulla sua fraude
dimittere. Hic vero cum me tecum componis committisque, con¬
festim mihi succurrit, mi Budaee, Grecorum illud adagium, épuré 7)
káuņàos, aut si quid his quoque dissimilius. Queso quid inter nos
simile aut vllo pacto affine praeter hunc fortassis animum non abhor- 100