OCR
462 LETTERS OF ERASMUS [1517 rentem ab honestis studiis. Eleua tuam felicitatem quantum libet, abropabijs, dyipabys: vno certe calculo te vinco, duathjs kai areyvòs draidevros. Neque vero crediderim istam collationem abs te hoc animo institutam, quod existimares hane meam tenuitatem cum ista 105 tua opulentia vllo pacto comparandam, sed vt me propius admoto tua magis elucescerent; quo nimirum consilio pictores in tabulis vmbras addere dicuntur, si qua velint insignitius eminere, et matronae quaedam callidae, quo magis commendent oculis intuentium formam suam per se egregiam, pedissequas parum formosas 110 secum ducere curant. Nec aliud mihi videtur egisse Politianus, cum aliorum ad se epistolas suis intertexeret, idque nullius ferme exemplo. Sunt enim illic quorum impudentiam non alia ratione magis potuerit traducere. Sunt rursus quos per se facundos ad hune collatos dicas obmutescere. 115 Neque haec dixerim quasi tute per te parum sis illustris, vt meis tenebris debeas commendari : sed hac arte mihi videris quorundam errori voluisse mederi simulque mihi falsa existimatione grauato succurrere. Sunt enim qui mihi plus nimio tribuant, quorum aliquot et ipse prodidisti, nempe Deloinum et Ruzeum, qui me, vt scribis, 120 Varronem nostri temporis faciunt, nisi quod plus amplector eloquentiae: nec enim suspicari fas est ista te de tuo admensum esse, quo mihi illos hoe veluti lenocinio redderes commendatiores. Et sunt rursum qui mihi nihil non adimunt; illis nihil nescio, his nihil omnino scio. Nec adhuc satis mihi liquet vtri peius de me mereantur, 125 illine prodigi quorum candor me laudibus immodicis onerat, quas nec agnoscere possim, nisi sim aut egregie $/(Xavros aut insigniter impudens; an hi quorum malignitas sic me nudat vt nihil omnino reliquum faciat. Nam quemadmodum non sum tam insolens vt id haberi postulem in re litteraria quod in re bellica fuit Achilles aut 130 Diomedes ; ita non ysqueadeo meiipsius sum ignarus vt Thersitem mihi putem anteponendum. Et tamen nonnihil molestum est quod nec illis irasci possim amore studioque mei cecutientibus, nisi hominis inhumani notam malim incurrere ; nec hos refellere, quibus nescio quomodo sum aequior, quod magis ad animi mei sententiam 135 facere videantur. Quo sane nomine te quoque amo, mi Budaee, quod ab immodicis illis admiratoribus dissentias; sic enim interpretor quod seribis, te mihi ea in parte nonnihil inuidere. Equidem istam inuidiam, hoc est iudicium seuerius, malim quam aliorum effusissimum fauorem, qui me vera onerat inuidia, hominem omnium potius 140 misericordia, nullius inuidia dignum. Sic enim mihi placeo vt quod Socrates cipwvevwv, id mihi vere atque ex animo propemodum videar 118, aliquos N. 130. Thersiten H. 141. 02; videor C!