Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0486
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 487 [487]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0486

OCR

531 | TO WILLIAM BUDARUS 461 nondum cognorint aut certe non assequantur. Quorum vtrunque 60 quisquis fecerit, is me protinus vtroque crimine liberabit. Et post hoe iocaris—zi yap dAdo ;—nos tuis officere luminibus. Dicam paucis quod sentio, mi Budaee. Si quid hactenus obstitit tuae gloriae, nihil aliud in causa fuit nisi quod perpauci mortales nouam istam ac retrusam eruditionem adhuc assequuntur: quod simul atque 65 contigerit, dispeream ni tu protinus nominis tui fulgore et oculos perstringes omnium, et quotquot sunt vsquam qui nunc illustres habentur, laudem obscurabis. Nec vlla tamen nobis in te competet actio, vt me quoque interim ponam inter eos qui alicuius sunt nominis, hoc est ós ddyOas rov kópxopov èv Xaxdvois. Nam in vestro 70 foro qui plus iusto tollunt aedificium, suum commodum vicinorum incommodo comparant et alienis damnis ipsi rAeoverrodow. Hic ediuerso et qui lumini officit alieno, beneficio iuuat, non damnum dat ; et cuius luminibus officitur, non ille quidem minus habet lucis, ac fortassis aliquanto plus, sed quod habet, id iam minus eminet. 75 Itaque nulla hic damni dati actio, non hercule magis quam sit stellis minoribus subito solis exortu conditis atque euanescentibus. Et tamen videas quosdam adeo peruerse inuidos vt sibi detrahi iudicent quicquid aliis accreuerit. Ego porro quantumuis caetera òvorvyôv, tamen hoc animo mihi videor non omnino infortunatus, quod ami- $o corum gloria magis etiam delecter quam mea ipsius, et inimicorum celebritate non vrar, modo prosint aliqua bonis literis. Atque vtinam is sit iam nunc quem breui futurum auguror meliorum studiorum successus ; vt Erasmus, cui quidam eruditionis nonnihil tribuunt, eloquentiae mediocritatem, neque scire quicquam et prorsus 85 infans atque elinguis esse videatur. Iam vt carptim ad aliquot epistolae tuae parteis respondeam, si vnquam mihi contingat apud iudices de capite periclitari, non alium mihi patronum optem quam Budaeum : tantum in ista tua apologia praestas artificem, cui non satis fuit omnia mea êvbuuýuara refellere, 90 nisi mea tela protinus in me ipsum retorsisses, subitoque ex iudice faceres reum. Sic enim texis totam defensionem tuam, vt aut absoluendus mihi sis aut eadem sententia ipse me necessario condemnem, quamcunque in te pronunciauero. Vide quantum possit ista tua admirabilis facundia, qua efficis vt reo securo iudex periclitetur et 95 bene secum agi existimet, si modo liceat reum nulla sua fraude dimittere. Hic vero cum me tecum componis committisque, confestim mihi succurrit, mi Budaee, Grecorum illud adagium, épuré 7) káuņàos, aut si quid his quoque dissimilius. Queso quid inter nos simile aut vllo pacto affine praeter hunc fortassis animum non abhor- 100 99. his ON°: is N” Zond. : iis INCI

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1518 px
Image height
2593 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
972.66 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0486.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0486.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit