OCR
460 LETTERS OF ERASMUS [1517 ego tuam exaggerans facilitatem autor essem vt interea scriberet drr av äkpav ém y\ôrrav Go. Verum ille quo doctior est, hoc penitius tuas dotes perspicit, atque ob id religiosius quam ego suspicit ac veneratur. 25 Tam meum iudicium quanti fiat ab aliis nescio; tu certe non potes omnino reïicere, qui vltro efflagitaris, qui ravrny tiv Acovrqv imposueris ac me tuarum lucubrationum Aristarchum feceris. Equidem haud pono meum nomen in eruditorum albo. Inter tuos autem amicos sic ambio numerari, vt caetera quamlibet inferior, studio tamen tui 3o nemini cessurum me recipiam. Nec tamen vsqueadeo sum a Musis ac bonis literis alienus, opinor, vt non aliquo modo perspiciam rarissimas istas ac pene diuinas opes ingenii tui, quando quae insigniter eminent atque elucent vel a lusciosis cerni solent: nec rursus in tantum tui studio cecutio vt amore exoculatus parum recte dispiciam, 35 id quod tum accidere solet, quoties iudicium ex amore nascitur. Caeterum vbi contra amor a iudicio proficiscitur, tantum abest vt oculis captus sit, vt nihil sit oculatius ; fitque tum vt quo impensius amamus, hoc et perspiciamus acrius et certius iudicemus. Jam olim mihi videbar odorari tibi certamen istud susceptum cum 40 Italia, pulcherrimum quidem illud sed idem longe difficillimum : at, ne quid fingam, propemodum desperabam successurum. Nunc adeo successisse video vt neminem hac aetate putem esse apud Italos tam improbum sibique fidentem, qui super ista sane laude cum Budaeo congredi manusque conserere sustineat: quod quidem et citra inui45 diam et cum Italiae pace dictum velim, cui cum faueo multum, tum tribuo plurimum. Quis enim iam in hoe certamen velit descendere, posteaquam videmus egregios illos heroas et omnium consensu prorsus inimitabiles, Hermolaum Barbarum et Angelum Politianum, pari vtriusque litteraturae facultate copiaque, longe abs te superatos ? 50 O felicem Galliam, quas cristas tolleret si suas opes ipsa nosset! Sed ita fere est ingenium mortalium, vt inquit Flaccus, virtutem praesentem si non odimus, certe negligimus, Sublatam ex oculis quaerimus inuidi. Quod si fiat vt qui nunc meus est sensus, idem esset vniuersae 55 Galliae, nimirum Budaeus ille in omnibus basilicis 6\dxpucos staret: quanquam ille quidem diutius victuris statuis in omnium eruditorum pectoribus consecratus dicatusque semper stabit. Atque haec quidem aliis adulantius, aliis arrogantius a me dicta videbuntur, sat scio; sed iis modo qui tuas exquisitissimas lucubrationes aut AOTER 38. iudicemus add. F. 54. esset ON?: est N! Lond. 56. OF: victurus C?, 27. Aristarchum] Cf. Hor. A.P. 450. 51. Flacous] ©. 3. 24. 31,2.