in re si quid a nobis fieri voles, impera. Nam meis literis euocatus
et lubentius aduolabit et celerius, ne nihil interim magnifice de
meipso dicam : maxime, si quemadmodum illum tibi, ita te illi de¬
pinxero. Sed heus tu, vacuis epistolis non est accersendus ; viaticum
120 addatur oportet velut arrabo reliqui promissi.
Vide quam familiariter tecum agam ceu tuae celsitudinis oblitus.
Sed ita me tua corrupit humanitas, quae hane docuit impudentiam ;
quam aut totam ignoscas oportet aut bonam certe partem tibi ipsi
imputes.
25 Bene vale Antuerpiae decimosexto cal. Mar. Anno [no.] m.D.xvI.
Erasmus Roterodamus.
Epistole elegantes f°. n? vo. Antwerp.
©? p- 144 : F. p.49: HN : Lond. i. 27: LB. App. 401. (e. 14 February 1517.)
ERASMVS ROTERODAMVS ANTONIO CLAVAE CONSILIARIO S. D.
De sororis obitu consolarer te, vir ornatissime, ni persuasum
haberem aegritudinem istam, quam in aliis lenit adimitque tempus
ipsum, in te singulari tua sapientia iam dudum esse sopitam, Nos
ita distraxerunt hine morbus, hinc studiorum non vnus labor, hinc
5 crebra migratio ac remigratio, vt vix apud me fuerim. Nec inter
haec tamen vnquam excidit nobis Claua, candidissimus literatorum
patronus, nimirum ipse literatissimus. Scripsimus enim semel atque
iterum.
Roberti nostri zoAvrexviav probo ; opinor omnibus tentatis aliquid
ro successurum denique. Is ad me misit non epistolam sed, vt ipse
vocat, tragoediam ac prorsus ’I\dda kakôv, verum hanc ipse comicis
salibus mire condierat. At mihi nondum liquet vtri peiorem gratiam
debeam, eine qui me tam inimice lacerauit, an illi qui me publicitus
apud populum nimis amice laudauit, hoc est traduxit et inuidiosum
s5 reddidit. Nec enim vlla res est quae acriores inuidentiae stimulos
excitet inter mortales quam si quem immodice praedices. Non
ferimus id in summis viris et quorum virtus inuidia maior esse
debuit: quo minus mirum si non ferunt in me qui sum et infra
mediocritatem. Imo quod parochus ille sic in me debacchatus est,
20 preconi isti meo debeo. ”Akapos ebvoua oùdèv €xOpas diadépe. Quorsum
autem attinebat te nugis eiusmodi inuolui, melioribus occupatum ?
Nec referebat quid hii aut illi inter se debacchentur, ad me per¬
scribere. Iuxta poetas nec ipse Iuppiter placet omnibus, siue pluat
529. 122. 02: corripit 01. 125. MD XVII C2. 126. Erasmus Roterodamus
om. F. 530. 4. C2: distraxerint C!. Ir. comicis C?: cornicis CL 22. hi N.
530. 17. inuidia maior] Cf. Hor. C. 2. 20. 4.