OCR
45 co LETTERS OF ERASMUS em in re si quid a nobis fieri voles, impera. Nam meis literis euocatus et lubentius aduolabit et celerius, ne nihil interim magnifice de meipso dicam : maxime, si quemadmodum illum tibi, ita te illi depinxero. Sed heus tu, vacuis epistolis non est accersendus ; viaticum 120 addatur oportet velut arrabo reliqui promissi. Vide quam familiariter tecum agam ceu tuae celsitudinis oblitus. Sed ita me tua corrupit humanitas, quae hane docuit impudentiam ; quam aut totam ignoscas oportet aut bonam certe partem tibi ipsi imputes. 25 Bene vale Antuerpiae decimosexto cal. Mar. Anno [no.] m.D.xvI. Erasmus Roterodamus. 54530 To ANTONY CLAVA. Epistole elegantes f°. n? vo. Antwerp. ©? p- 144 : F. p.49: HN : Lond. i. 27: LB. App. 401. (e. 14 February 1517.) ERASMVS ROTERODAMVS ANTONIO CLAVAE CONSILIARIO S. D. De sororis obitu consolarer te, vir ornatissime, ni persuasum haberem aegritudinem istam, quam in aliis lenit adimitque tempus ipsum, in te singulari tua sapientia iam dudum esse sopitam, Nos ita distraxerunt hine morbus, hinc studiorum non vnus labor, hinc 5 crebra migratio ac remigratio, vt vix apud me fuerim. Nec inter haec tamen vnquam excidit nobis Claua, candidissimus literatorum patronus, nimirum ipse literatissimus. Scripsimus enim semel atque iterum. Roberti nostri zoAvrexviav probo ; opinor omnibus tentatis aliquid ro successurum denique. Is ad me misit non epistolam sed, vt ipse vocat, tragoediam ac prorsus ’I\dda kakôv, verum hanc ipse comicis salibus mire condierat. At mihi nondum liquet vtri peiorem gratiam debeam, eine qui me tam inimice lacerauit, an illi qui me publicitus apud populum nimis amice laudauit, hoc est traduxit et inuidiosum s5 reddidit. Nec enim vlla res est quae acriores inuidentiae stimulos excitet inter mortales quam si quem immodice praedices. Non ferimus id in summis viris et quorum virtus inuidia maior esse debuit: quo minus mirum si non ferunt in me qui sum et infra mediocritatem. Imo quod parochus ille sic in me debacchatus est, 20 preconi isti meo debeo. ”Akapos ebvoua oùdèv €xOpas diadépe. Quorsum autem attinebat te nugis eiusmodi inuolui, melioribus occupatum ? Nec referebat quid hii aut illi inter se debacchentur, ad me perscribere. Iuxta poetas nec ipse Iuppiter placet omnibus, siue pluat 529. 122. 02: corripit 01. 125. MD XVII C2. 126. Erasmus Roterodamus om. F. 530. 4. C2: distraxerint C!. Ir. comicis C?: cornicis CL 22. hi N. 530. 17. inuidia maior] Cf. Hor. C. 2. 20. 4.