siue serenus sit. Nos quidem dedimus operam, et magis in posterum
dabimus, vt placeamus vniuersis ; interim tum recti conscientia, tum 25
illo me consolor, quod optimis quibusque certe non improbamur,
fortassis omnibus placituri simul atque liuor ab obitu conquieuerit.
Mori Vtopiam vbi legeris, putabis te repente in alium orbem
translatum esse; adeo illic noua sunt omnia. De messe non sum
anxius, modo ne reditum superent impendia. Est quod huic animo, 30
quod huic ocio satis sit. Et haec vita mox éxreroéevaera. Porro
famae sarcinam lubens etiam abiecero ac propemodum in Epicuri
sententiam pedibus eo, Adde Biéous. Sed heus iam abs te literas
expecto semigraecas, ds Tpirov ÿèm éros éÂlmrites. Caesarem meo
nomine salutato diligenter. Cancellarius ex animo tuus est. 35
Bene vale Antuerpiae.
193531, To WILLIAM BUDAEUS.
Epistole elegantes f°. f* vo. Antwerp.
0°. p. 76: F. p. 26: HN: Lond.i. 12: LB. 200. 15 February 151$.
[The fair copy sent to Budaeus was made by Gilles; cf. Ep. 534. 65 seq.]
ERASMVS ROTERODAMVS GVLIELMO BYDAEO SVO S. D.
Naz tuhomo rdvv Baciuxds munificus es, eruditissime Budaee, qui
pro tam indocta epistola tam eruditam, hoc est iuxta Glaucum
Homericum pro vix aerea reddideris plusquam auream, tum pro
mediocri tam vberem tanque prolixam; imo non epistolam, sed
volumen atque, vt melius dicam, thesaurum, °Q piñoi Modra, quan¬
tum illic eruditionis haud quaquam triuialis ! quantum eloquentiae
priscae nec huius omnino seculi! Quid non ibi deliciarum ? quid
non leporum? Vt prorsus hic Budaeum agis! vt insigniter teipsum
exprimis! Hanc meam sententiam complurium calculis approbarem,
ni tam paucos haberet haec regio qui tuas bilingues literas queant 10
assequi, ne uovoyàórrovs quidem admodum intellecturi, ni fallor. Certe
Cutbertum Tunstallum, cuius vnius iudicium mihi quantumuis
frequentium comitiorum instar est, ita rapuit, tenuit, afflauit tua
epistola, vt prorsus non legerit sed deuorarit, vt terque quaterque
relegerit, nec omnino potuerit ea nisi conuiciis e manibus hominis 15
extorqueri, Quod ni de repente a Principe Carolo ad Caesarem
Maximilianum fuisset auocatus magnisque mox negociorum vndis
obrutus, iam adornabat ad te scribere. Nec enim arbitrabatur con¬
uenire vi cum viro non litteris tantum eximio tanque exquisitae
vbique diligentiae neglectioribus literis amiciciam auspicaretur ; cum 20
531. 14. OF: legeret C*. 17. Maximilianum add. H.
531. 17. auocatus] Of. Epp. 515. 8. and 526. 3.