OCR Output

529] TO STEPHEN PONCHER 457

Tam quod in hoc hominum genere rarum esse solet, moribus est
adeo castis ac puris vt non animus modo sed aures etiam ab omni 80
turpitudinis commemoratione abhorreant, vere pietatis cultor ar¬
dentissimus. Ne Momus quidem vllum in eo vicium notare possit,
nisi quod in spinosos sophistas magna libertate debacchari solet ; si
tamen hoe vicio ac non potius iudicio tribui debet: nosti enim
quam sit hoc hominum genus insolens ac procax, nisi si quis ei 85
studio meliores literas adiunxerit. Cum his non minore animo
depugnat Glareanus quam olim cum monstris Hercules; et in hos
quantumuis clamosos sufficiunt illi latera, sufficit vox et imprimis
animus inuictus vereque Herculanus. Et ob id non admodum illi
conuenit cum theologis, non dico eruditis, cum quibus maxime 9°
conuenit, sed cum quibusdam istis qui praeter illiteratas literas et
frigidas aliquot quaestiunculas nihil didicerunt. Hos eo facilius
fundit conscinditque, quod ipse sit olim in illorum castris versatus.
Tametsi hunc quoque feruorem et impetum ac velut êvfovoiacpòv
aetas indies reddit moderatiorem. Caeterum ab omni supercilio 95
fastuque longissime abest. Moribus facillimis et ad omnem vitae
consuetudinem appositis. Tusseris canere, nihil contatus canet ;
malis legere, leget. Libet ludere, iocabitur festiuissime ; vis seriis
agere, subito alius erit: atque ita facilis est vt tamen adulari
nesciat.

Iam si statum hominis cupis cognoscere, totus est liber; nec
libidini deditus nec admirator pecuniae nec vxori alligatus nec vllis
sacris addictus extra baptismum. Is nuper ad me scripsit fore vt
sibi salarium annuum apud Gallos constitueretur ex fisco regio, simul
atque pax coisset inter vos et Eluetios ; quam nune coisse vehementer 105
gaudeo. Quod si est assecutus, queso vt R. T. P. hominem velit co¬
gnoscere, expertura num falsam imaginem finxerim; sin minus,
dabit operam vt accersatur, sed honesta conditione. Scio quid illius
dotes promereantur, sed vt est modestissimus, erit opinor centenis
coronatis contentus, quos, mihi crede, non male collocabitis. Noui 11°
quam recte moneat Horatius, etiam atque etiam aspiciendum quem
cui commendemus. At in hoe nihil vereor ne mox incutiant aliena
mihi peccata pudorem. Solent agere gratias quorum commendatio
valuerit; at ego expecto vt mihi agantur gratiae, posteaquam
Glareanus meus vobis perinde notus esse ceperit ac mihi est. Hac 115

104. sibi C: ipsi H. 105. Heluetios F. T06. R. I P. C: tua
humanitas F. III. quam O17: qua 02. F: recta C. etiam post atque
add. H.

92. quaestiunculas] Of. Ep. 438. 4n. expected in Ep. 463.42,3. The discrep¬

106. R. T. P.] reuerenda tua pater- ancy may be conjecturally explained
nitas. in many Ways.

109. centenis] Only half the sum 111. Horatius] Ep. 1. 18. 76,7.