OCR
529] TO STEPHEN PONCHER 457 Tam quod in hoc hominum genere rarum esse solet, moribus est adeo castis ac puris vt non animus modo sed aures etiam ab omni 80 turpitudinis commemoratione abhorreant, vere pietatis cultor ardentissimus. Ne Momus quidem vllum in eo vicium notare possit, nisi quod in spinosos sophistas magna libertate debacchari solet ; si tamen hoe vicio ac non potius iudicio tribui debet: nosti enim quam sit hoc hominum genus insolens ac procax, nisi si quis ei 85 studio meliores literas adiunxerit. Cum his non minore animo depugnat Glareanus quam olim cum monstris Hercules; et in hos quantumuis clamosos sufficiunt illi latera, sufficit vox et imprimis animus inuictus vereque Herculanus. Et ob id non admodum illi conuenit cum theologis, non dico eruditis, cum quibus maxime 9° conuenit, sed cum quibusdam istis qui praeter illiteratas literas et frigidas aliquot quaestiunculas nihil didicerunt. Hos eo facilius fundit conscinditque, quod ipse sit olim in illorum castris versatus. Tametsi hunc quoque feruorem et impetum ac velut êvfovoiacpòv aetas indies reddit moderatiorem. Caeterum ab omni supercilio 95 fastuque longissime abest. Moribus facillimis et ad omnem vitae consuetudinem appositis. Tusseris canere, nihil contatus canet ; malis legere, leget. Libet ludere, iocabitur festiuissime ; vis seriis agere, subito alius erit: atque ita facilis est vt tamen adulari nesciat. Iam si statum hominis cupis cognoscere, totus est liber; nec libidini deditus nec admirator pecuniae nec vxori alligatus nec vllis sacris addictus extra baptismum. Is nuper ad me scripsit fore vt sibi salarium annuum apud Gallos constitueretur ex fisco regio, simul atque pax coisset inter vos et Eluetios ; quam nune coisse vehementer 105 gaudeo. Quod si est assecutus, queso vt R. T. P. hominem velit cognoscere, expertura num falsam imaginem finxerim; sin minus, dabit operam vt accersatur, sed honesta conditione. Scio quid illius dotes promereantur, sed vt est modestissimus, erit opinor centenis coronatis contentus, quos, mihi crede, non male collocabitis. Noui 11° quam recte moneat Horatius, etiam atque etiam aspiciendum quem cui commendemus. At in hoe nihil vereor ne mox incutiant aliena mihi peccata pudorem. Solent agere gratias quorum commendatio valuerit; at ego expecto vt mihi agantur gratiae, posteaquam Glareanus meus vobis perinde notus esse ceperit ac mihi est. Hac 115 104. sibi C: ipsi H. 105. Heluetios F. T06. R. I P. C: tua humanitas F. III. quam O17: qua 02. F: recta C. etiam post atque add. H. 92. quaestiunculas] Of. Ep. 438. 4n. expected in Ep. 463.42,3. The discrep106. R. T. P.] reuerenda tua pater- ancy may be conjecturally explained nitas. in many Ways. 109. centenis] Only half the sum 111. Horatius] Ep. 1. 18. 76,7.