40 hanc sedem, tamen sedendum esset vbicunque senectus depre¬
hendisset. Ad hec alligat Caroli Principis optimi benignitas et
animus in euehendis optimis studiis sic cum tui Regis animo con¬
sentiens, vt huius laudis certamen cum illo suscepisse videatur.
Quamobrem nihil est quod in praesentia super hac re certo respon¬
45 deam, nisi me et penitus agnoscere Regis optimi erga me studium,
et gratiam habere perinde ac si delata illius benignitate iam vsus
essem ; neque defuturum me in posterum voluntati tanti principis
vltro sua liberalitate prouocantis, si quidem id bona cum fide cunque
decoro licebit. Quod si non continget, ego me nihilo minus debere
50 putabo Galliae ; ; ob vos vicissim boni consuletis, si non praesto quod
non possum. Corpusculum hoc haud possum omnibus commune
facere, animum animique prouentus possum.
Caeterum quando video celsitudinem regiam tuamque paternitatem
id tantopere conari, vt Galliam vestram egregie probis ac literatis
55 viris exornetis, commodum mihi succurrit Henricus Glareanus,
pridem mihi Basileae domestica consuetudine notus, homo mea
sententia ad vota vestra, si quisquam alius, accommodus. Eum tibi
paucis deliniabo sed verissime. Genere Eluetius (nam hee quoque
natio studiorum gloriam cum militiae laude incipit coniungere),
6o aetate florenti, quippe nondum tricesimum egressus annum, vale¬
tudine firmissima ac laboris tolerantissimus, annos iam aliquot
versatus in professione liberalium disciplinarum, primum Coloniae,
mox Basileae, nec id sane sine summa laude. Septem artium quas
vocant Doctor, non titulo tantum, quemadmodum vulgus ejus ordinis
65 solet. Sophistices peritissimus, sed quoniam resipuit, nunc eiusdem
hostis ac perfuga. Theologiam non tantum a limine salutauit, verum
ad ipsa vsque penetralia progressus quondam ; sed offensus partim
frigidis illis argutiis quibus solis pene nune in scholis applauditur,
partim inexplicabili theologorum inter se contentione dissidioque,
zo pedem retulit, et Christum ex ipsis fontibus quam ex illorum lacunis
haurire maluit. In hune vsum Grecam literaturam magno studio
cepit amplecti. Poeta non inuenustus; nam in hoc genere quondam
admodum adolescens apud Coloniam Agrippinam a Caesare Maxi¬
miliano lauream meruit. In oratione soluta talis vt nec ingenium
75 nec eruditionem desyderes, vsum fortassis et exercitationem alicubi
requiras. Magna historiarum cognitio ; in musica, in cosmographia,
in caeteris item disciplinis quas mathematicas vocant, exercitatis¬
simus. Nam in his praecipue regnat ille.