Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0481
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 482 [482]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0481

OCR

456 LETTERS OF ERASMUS [1517 40 hanc sedem, tamen sedendum esset vbicunque senectus deprehendisset. Ad hec alligat Caroli Principis optimi benignitas et animus in euehendis optimis studiis sic cum tui Regis animo consentiens, vt huius laudis certamen cum illo suscepisse videatur. Quamobrem nihil est quod in praesentia super hac re certo respon45 deam, nisi me et penitus agnoscere Regis optimi erga me studium, et gratiam habere perinde ac si delata illius benignitate iam vsus essem ; neque defuturum me in posterum voluntati tanti principis vltro sua liberalitate prouocantis, si quidem id bona cum fide cunque decoro licebit. Quod si non continget, ego me nihilo minus debere 50 putabo Galliae ; ; ob vos vicissim boni consuletis, si non praesto quod non possum. Corpusculum hoc haud possum omnibus commune facere, animum animique prouentus possum. Caeterum quando video celsitudinem regiam tuamque paternitatem id tantopere conari, vt Galliam vestram egregie probis ac literatis 55 viris exornetis, commodum mihi succurrit Henricus Glareanus, pridem mihi Basileae domestica consuetudine notus, homo mea sententia ad vota vestra, si quisquam alius, accommodus. Eum tibi paucis deliniabo sed verissime. Genere Eluetius (nam hee quoque natio studiorum gloriam cum militiae laude incipit coniungere), 6o aetate florenti, quippe nondum tricesimum egressus annum, valetudine firmissima ac laboris tolerantissimus, annos iam aliquot versatus in professione liberalium disciplinarum, primum Coloniae, mox Basileae, nec id sane sine summa laude. Septem artium quas vocant Doctor, non titulo tantum, quemadmodum vulgus ejus ordinis 65 solet. Sophistices peritissimus, sed quoniam resipuit, nunc eiusdem hostis ac perfuga. Theologiam non tantum a limine salutauit, verum ad ipsa vsque penetralia progressus quondam ; sed offensus partim frigidis illis argutiis quibus solis pene nune in scholis applauditur, partim inexplicabili theologorum inter se contentione dissidioque, zo pedem retulit, et Christum ex ipsis fontibus quam ex illorum lacunis haurire maluit. In hune vsum Grecam literaturam magno studio cepit amplecti. Poeta non inuenustus; nam in hoc genere quondam admodum adolescens apud Coloniam Agrippinam a Caesare Maximiliano lauream meruit. In oratione soluta talis vt nec ingenium 75 nec eruditionem desyderes, vsum fortassis et exercitationem alicubi requiras. Magna historiarum cognitio ; in musica, in cosmographia, in caeteris item disciplinis quas mathematicas vocant, exercitatissimus. Nam in his praecipue regnat ille. 41. Caroli add. H. 53. paternitatem C: amplitudinem F. Cruise firmiss, ... tolerantiss. 0! 65. C: respuit C1. 55. Glareanus] See p. 279. 73. adolescens] when aged 24. 65. Sophistices] Cf. Ep. 328. 43 n. 78. regnat] Cf. Ep. 415. 11 n.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1575 px
Image height
2633 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1006.17 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0481.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0481.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit