OCR Output

529] TO STEPHEN PONCHER 455

Franciae regnum totius orbis Christiani longe florentissimum esse
constat, mihi tamen hoe nomine praecipue felix esse videtur, quod
Principem nactum sit non titulo tantum Christianissimum, sed omni¬
bus vere regiis dotibus eximie cumulatum, tum aetate florenti, vt spes
sit hanc felicitatem vestrae Gallie ac nobis vicinis et amicis diuturnam,

n

imo perpetuam, fore. Indoles erecta viuidaque, animus non rege modo
sed tali quoque rege dignus, sic ardens et excelsus vt tamen ad omnem
humanitatem sit propensissimus, rursum sic erectus ac simplex vt
summa vigilantia prudentiaque sit praeditus ; siquidem nuper in con- 10
flictu cum Eluetiis satis declarauit ita se paratum instructumque ad
bellum gerendum, si pacem non liceat adipisci, vt multo tamen pacem
malit quam bellum. Magis enim habet studio vt regnum suum
optimis legibus, incorruptis moribus, honestissimis studiis locupletet,
exornet, illustret, quam vt ditionis suae pomeria proferat. Nimirum 15
intelligit haec demum esse vera regni decora, has veras opes, hane
veram et nullis vnquam saeculis cessuram gloriam.

Proinde parum esse putat iustis praesidiis regnum suum munisse,
nisi idem viris eruditione iuxta ac vitae integritate praecellentibus
ditet atque honestet; hoc potissimum pacto felicem ac magnum 20
regem se fore iudicans, non si quam plurimis sed si quam optimis
imperet. Quos cum plurimos habeat domi,—eum primis autem in¬
comparabilem illum Gulielmum Copum, medicinae vindicem atque
antistitem, quem certatim sibi vindicant hinc Gallia, hinc Germania:
praeterea Gulielmum Budacum, certissimam Galliarum gloriam, qui 25
iamdudum Italis vtriusque literaturae palmam magno eruditorum
omnium consensu praeripuit; sic caeteros omnes vincens in Romani
sermonis eloquentia, vt in Graeca dictione vincat seipsum—tamen
aliunde cotidie praemiis accersit allicitque, veterum ac laudatissi¬
morum regum iamdiu obsoletum exemplum hic quoque nobis re- 3°
forens. Caeterum quod inter hos et nostri rationem habere non
grauatur, equidem video quantum illius animo debeam. Atque
vtinam is sim qui tam eximii Principis iudicio respondere queam !
Onerat me quorundam candor eiusmodi laudibus quas nec agnoscere
possim, nisi sim improbissimus, nec tueri, nisi longe alius sim quam 35
ipse me noui. Alioqui Gallia vestra cum aliis de causis mihi semper
cordi fuit, tum hac etiam peculiariter jucunda, quod illic annos ali¬
quot in optimis literarum studiis suauissime sim ociatus; sed iam
etas hec a vertendo solo dehortatur, vt etiam si mihi non delegissem

3- ornatissime Praesul post constat add. H. 1g. 0?: studia Ci 25. Bu¬
daeum add. C?. 39. mihi om. N.

tz. cum Eluetiis] The negotiations the ‘Perpetual Peace’ (Ep. 463. 37 n.).
which followed the battle of Marigna- 24. vindicant] A mode of compli¬
no (Ep. 360. 6 n.) led first to the Treaty ment much in vogue at this period.
of Geneva, 7 Nov. 1515, and then to Cf. Ep. 321. 13 n. and BRE. 26. n. 4.