Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0480
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 481 [481]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0480

OCR

529] TO STEPHEN PONCHER 455 Franciae regnum totius orbis Christiani longe florentissimum esse constat, mihi tamen hoe nomine praecipue felix esse videtur, quod Principem nactum sit non titulo tantum Christianissimum, sed omnibus vere regiis dotibus eximie cumulatum, tum aetate florenti, vt spes sit hanc felicitatem vestrae Gallie ac nobis vicinis et amicis diuturnam, n imo perpetuam, fore. Indoles erecta viuidaque, animus non rege modo sed tali quoque rege dignus, sic ardens et excelsus vt tamen ad omnem humanitatem sit propensissimus, rursum sic erectus ac simplex vt summa vigilantia prudentiaque sit praeditus ; siquidem nuper in con- 10 flictu cum Eluetiis satis declarauit ita se paratum instructumque ad bellum gerendum, si pacem non liceat adipisci, vt multo tamen pacem malit quam bellum. Magis enim habet studio vt regnum suum optimis legibus, incorruptis moribus, honestissimis studiis locupletet, exornet, illustret, quam vt ditionis suae pomeria proferat. Nimirum 15 intelligit haec demum esse vera regni decora, has veras opes, hane veram et nullis vnquam saeculis cessuram gloriam. Proinde parum esse putat iustis praesidiis regnum suum munisse, nisi idem viris eruditione iuxta ac vitae integritate praecellentibus ditet atque honestet; hoc potissimum pacto felicem ac magnum 20 regem se fore iudicans, non si quam plurimis sed si quam optimis imperet. Quos cum plurimos habeat domi,—eum primis autem incomparabilem illum Gulielmum Copum, medicinae vindicem atque antistitem, quem certatim sibi vindicant hinc Gallia, hinc Germania: praeterea Gulielmum Budacum, certissimam Galliarum gloriam, qui 25 iamdudum Italis vtriusque literaturae palmam magno eruditorum omnium consensu praeripuit; sic caeteros omnes vincens in Romani sermonis eloquentia, vt in Graeca dictione vincat seipsum—tamen aliunde cotidie praemiis accersit allicitque, veterum ac laudatissimorum regum iamdiu obsoletum exemplum hic quoque nobis re- 3° forens. Caeterum quod inter hos et nostri rationem habere non grauatur, equidem video quantum illius animo debeam. Atque vtinam is sim qui tam eximii Principis iudicio respondere queam ! Onerat me quorundam candor eiusmodi laudibus quas nec agnoscere possim, nisi sim improbissimus, nec tueri, nisi longe alius sim quam 35 ipse me noui. Alioqui Gallia vestra cum aliis de causis mihi semper cordi fuit, tum hac etiam peculiariter jucunda, quod illic annos aliquot in optimis literarum studiis suauissime sim ociatus; sed iam etas hec a vertendo solo dehortatur, vt etiam si mihi non delegissem 3- ornatissime Praesul post constat add. H. 1g. 0?: studia Ci 25. Budaeum add. C?. 39. mihi om. N. tz. cum Eluetiis] The negotiations the ‘Perpetual Peace’ (Ep. 463. 37 n.). which followed the battle of Marigna- 24. vindicant] A mode of complino (Ep. 360. 6 n.) led first to the Treaty ment much in vogue at this period. of Geneva, 7 Nov. 1515, and then to Cf. Ep. 321. 13 n. and BRE. 26. n. 4.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1583 px
Image height
2615 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.01 MB
Permalink to jpg
edr_000026/0480.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0480.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit