familiares ; in cuius patrocinio non modo a maledicis et detractori¬
bus tutae, sed gratae etiam ac gratiosae vniuersae fere Britanniae
futurae sunt. Quis enim ausit oppugnare defendente episcopo ? aut
quis noluerit amplecti, si eas intellexerit tanto praesuli placuisse ?
Quo loco desyderari a te ac Moro nostro video officium meum, qui
me nonnihil fortassis adiumenti huic rei praestare et posse et etiam
debere pro mea in patriam pietate censetis. Qua in re primum illud
spero atque etiam abs te peto, Erasme, ne me tam difficilem atque
inciuilem putes neue tantum ab omni humanitate alienum, vt vobis
amicissimis meis rogantibus pigeret vnius libelli enarrationem susci¬
pere aut mensis vnius subire laborem ; quibus me longe plus debere
intelligo quam vt possim vel pluribus mensibus persoluere: deinde
neque tam imprudentem vt nolim apud tantum virum beneficium
collocasse, et episcopum praeterquam singulari doctrina et vitae
sanctitate, etiam auctoritate ac gratia florentem, tam paruo labore
demereri, hominem, vt tu scribis et multi praedicant et ego etiam
facile credo, gratissimum : postremo neque tam negligentem vt velim
tam bonae deesse occasioni, qum possim in hoc vno viro et bonas
literas multum iuuare et patriae etiam minimo labore magnum orna¬
mentum afferre.
Sed aliud est, Erasme, quod me reuocat atque ab honestissimo
vestro proposito dehortatur ; quod sciam me tam paucis diebus neque
vestrae neque Episcopi satisfacturum expectationi. Nam res est
multiplex et varia, vt scis, et nonnihil etiam impedita; et licet
laboriosa magis quam difficilis, tamen quae tempore egeat, saltem
quo memoriae commendetur. Nec me existimes velim ex mea
tarditate aliorum ingenia metiri. Credo enim, id quod a multis
audiui, singulare esse Episcopo ingenium et maioribus quam de
quibus nunc agitur rebus aptum. Tu de voluntate eius scribis et
quanto istarum literarum ardeat desyderio; vnde futuram quoque
diligentiam clare perspicio: ex quibus mihi videor tantum posse
sperare profectum quantum ab homine excellenti ingenio, summa
diligentia, incredibili desyderio quisquam sperare possit. Verum is
quantus sit futurus in tam exiguo spacio non facile dixerim. Tu
magnum sperare videris, et ego quoque pro tempore magnum sed in
summa paruum futurum puto. Nam et Grocinum memini, virum
(vt scis) multifaria doctrina, magno quoque et exercitato ingenio, his
ipsis literis duos continuos annos, etiam post prima illa rudimenta,
solidam operam dedisse; idque sub summis doctoribus, Demetrio
Chalcondilo et Angelo Politiano. Linacrum item, acri ingenio virum,