OCR Output

440 LETTERS OF ERASMUS [7557
quid cuiquam hominum reliquisti ? qui ad summam istam doctrinam
et eloquentiam, in qua iam omnium confessione et iudicio excellis,
tantam praeterea curam et diligentiam addideris, vt non studioso

55 solum ac diligenti lectori, sed serupuloso etiam atque adeo curioso
abunde satisfeceris. Nam vt varias huius Noui Testamenti antiquo¬
rum editiones omittam, quarum aliqua adhuc vestigia apud scriptores
extant ; vt taceam etiam diuersam et interdum contrariam lectionem,
de qua iudicare difficile sit propter eorum qui eam nobis reliquerunt,

6o auctoritatem et eximiam doctrinam ; vt recentiorum item quorundam
praeteream annotationes, quae omnia scrutasse te et examinasse
atque etiam excussisse non dubito: quis, quaeso, maiorem exoptet
diligentiam quam te in ista recognitione Noui Testamenti adhibuisse
ostendis? Ante omnia ad probatissimorum auctorum citationem,

65 emendationem, enarrationem.—In his paucis verbis quantus labor,
quanta cura, quanta demum solicitudo! Transeo tot praeclara
nomina, Origenis, Chrysostomi, Cyrilli, Hieronymi, Ambrosii, Hilarii,
quos pauci theologorum nostra aetate legunt, nemo intelligit.—Deinde
ad Graecam veritatem (hoc est omissis riuulis ad fontem recurrere) et

zo in quibus etiam oportuit locis Hebraicam : siue id solus siue, vt ais,
cum Theseo tuo feceris. Nec his contentus addis vetustissimorum
codicum synceram et incorruptam fidem, sine qua frustra fortassis in
aliis sudaueris. Qua tamen in re nescio certe quid magis admirer,
diligentiamne in inquirendo tuam an in inueniendo felicitatem :

75 tanta est istorum librorum, Graecorum maxime, in hoc nostro orbe
paucitas.

Quamobrem post istam tuam tam raram et exquisitam diligentiam,
qualem nemo, credo, alius tali operi adhibuisset, non est profecto
quod debeas a me quicquam expectare, in tanta praesertim istius lin¬

80 guae ignorantia et omnium pene bonarum literarum obliuione.
Perlegam tamen haec tua studiose ac diligenter ; sed perlegam non
iam tua causa, sed mea, vt ex eis aliquid discam. Quanquam et tua
quoque, Erasme, legam libenter; et si quid occurrerit quod mihi
non probatur, —quod aut parum certe aut potius nihil futurum

85 auguror, —non grauabor tibi per literas significare: id quod Moro
quoque nostro, ni fallor, recepi me facturum, ne eum putes asperius

tibi obiurgandum, quod te fefellit.
Quod autem toties ad me de Episcopo Roffensi scribis, singularem
sane erga eum amorem ac beneuolentiam ostendis et simul pro¬
go mouendi literas Graecas mirum desyderium, qui eas tam insigni et
in omni genere doctrinae excellenti pontifici labores reddere

6r. scrutatum esse F, 72. in aliis om. H.

70. vt ais] Epp. 334. 127 and 335. 278.