OCR
520] FROM WILLIAM LATIMER 441 familiares ; in cuius patrocinio non modo a maledicis et detractoribus tutae, sed gratae etiam ac gratiosae vniuersae fere Britanniae futurae sunt. Quis enim ausit oppugnare defendente episcopo ? aut quis noluerit amplecti, si eas intellexerit tanto praesuli placuisse ? Quo loco desyderari a te ac Moro nostro video officium meum, qui me nonnihil fortassis adiumenti huic rei praestare et posse et etiam debere pro mea in patriam pietate censetis. Qua in re primum illud spero atque etiam abs te peto, Erasme, ne me tam difficilem atque inciuilem putes neue tantum ab omni humanitate alienum, vt vobis amicissimis meis rogantibus pigeret vnius libelli enarrationem suscipere aut mensis vnius subire laborem ; quibus me longe plus debere intelligo quam vt possim vel pluribus mensibus persoluere: deinde neque tam imprudentem vt nolim apud tantum virum beneficium collocasse, et episcopum praeterquam singulari doctrina et vitae sanctitate, etiam auctoritate ac gratia florentem, tam paruo labore demereri, hominem, vt tu scribis et multi praedicant et ego etiam facile credo, gratissimum : postremo neque tam negligentem vt velim tam bonae deesse occasioni, qum possim in hoc vno viro et bonas literas multum iuuare et patriae etiam minimo labore magnum ornamentum afferre. Sed aliud est, Erasme, quod me reuocat atque ab honestissimo vestro proposito dehortatur ; quod sciam me tam paucis diebus neque vestrae neque Episcopi satisfacturum expectationi. Nam res est multiplex et varia, vt scis, et nonnihil etiam impedita; et licet laboriosa magis quam difficilis, tamen quae tempore egeat, saltem quo memoriae commendetur. Nec me existimes velim ex mea tarditate aliorum ingenia metiri. Credo enim, id quod a multis audiui, singulare esse Episcopo ingenium et maioribus quam de quibus nunc agitur rebus aptum. Tu de voluntate eius scribis et quanto istarum literarum ardeat desyderio; vnde futuram quoque diligentiam clare perspicio: ex quibus mihi videor tantum posse sperare profectum quantum ab homine excellenti ingenio, summa diligentia, incredibili desyderio quisquam sperare possit. Verum is quantus sit futurus in tam exiguo spacio non facile dixerim. Tu magnum sperare videris, et ego quoque pro tempore magnum sed in summa paruum futurum puto. Nam et Grocinum memini, virum (vt scis) multifaria doctrina, magno quoque et exercitato ingenio, his ipsis literis duos continuos annos, etiam post prima illa rudimenta, solidam operam dedisse; idque sub summis doctoribus, Demetrio Chalcondilo et Angelo Politiano. Linacrum item, acri ingenio virum, 92. MS. F: detractatoribus E. 94. sint F. 104. E : impudentem MS. 123. profectum MS. N?: prospectum N+ Lond. 127. paruum E: par MS. 131. Chalcondilo] Cf. Ep. 428. 34 n. 95 ILS 120 30